1 Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Persesregnum eius.
| |
2 Erat autem Daniel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius. | |
3 Eratquoque idolum nomine Bel apud Babylonios, ct impendebantur in eo per diessingulos similae artabae duodecim et oves quadraginta vinique metretae sex. | |
4 Rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum; porro Danieladorabat Deum suum. Dixitque ei rex: “ Quare non adoras Bel? ”. | |
5 Quirespondens ait ei: “ Quia non colo idola manufacta sed viventem Deum, quicreavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis ”. | |
6 Et dixit ad eumrex: “Non tibi videtur esse Bel vivens deus? An non vides, quanta comedat etbibat cotidie? ”. | |
7 Et ait Daniel arridens: “ Ne erres, rex; iste enimintrinsecus luteus est et forinsecus aereus, neque comedit neque bibit aliquando”. | |
8 Et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis: “ Nisi dixeritismihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini; | |
9 si autem ostenderitisquoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel ”. Etdixit Daniel regi: “ Fiat iuxta verbum tuum ”. | |
10 Erant autem sacerdotes Belseptuaginta, exceptis uxoribus et parvulis et filiis. Et venit rex cum Danielein templum Belis. | |
11 Et dixerunt sacerdotes Belis: “ Ecce nos egredimur foras;et tu, rex, affer escas et vinum miscens pone et claude ostium et signa anulotuo; | |
12 et, cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, mortemoriemur, vel Daniel, qui mentitus est adversum nos ”. | |
13 Contemnebant autem,quia fecerant sub mensa absconditum introitum et per illum ingrediebantur semperet devorabant ea. | |
14 Factum est igitur, postquam egressi sunt illi, et rexposuit cibos ante Bel; et praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem etcribraverunt per totum templum coram rege solo et egressi clauserunt ostium etsignantes anulo regis abierunt. | |
15 Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxtaconsuetudinem suam et uxores et filii eorum et comederunt omnia et biberunt. | |
16 Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo; | |
17 et ait rex: “ Salvanesunt signa, Daniel? ”. Qui respondit: “ Salva, rex ”. | |
18 Statimque cumaperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: “ Magnus es,Bel, et non est apud te dolus quisquam ”. | |
19 Et risit Daniel et tenuit regem,ne ingrederetur intro, et dixit: “ Ecce pavimentum; animadverte, cuiusvestigia sunt haec ”. | |
20 Et dixit rex: “ Video vestigia virorum et mulierumet infantium ”. Et iratus est rex. | |
21 Tunc apprehendit sacerdotes et uxores etfilios eorum, et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur etconsumebant, quae erant super mensam. | |
22 Occidit ergo illos rex et tradidit Belin potestate Danieli, qui subvertit eum et templum eius.
| |
23 Et erat draco magnus, et colebant eum Babylonii. | |
24 Et dixit rex Danieli: “Non potes dicere quia iste non sit deus vivens; adora ergo eum ”. | |
25 DixitqueDaniel: “ Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens. | |
26 Tu autem,rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste ”. Etait rex: “ Do tibi ”. | |
27 Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos et coxitpariter; fecitque massas et dedit in os draconis et, cum comedisset, diruptusest draco. Et dixit: “ Ecce quae colebatis ”. | |
28 Cum audissent Babylonii,indignati sunt vehementer et congregati adversum regem dixerunt: “Iudaeusfactus est rex; Bel destruxit, draconem interfecit et sacerdotes occidit ”. | |
29 Et dixerunt, cum venissent ad regem: “ Trade nobis Danielem; alioquininterficiemus te et domum tuam ”. | |
30 Vidit ergo rex quod irruerent in eumvehementer et, necessitate compulsus, tradidit eis Danielem. | |
31 Qui miserunt eumin lacum leonum, et erat ibi diebus sex. | |
32 Porro in lacu erant septem leones,et dabantur eis cotidie duo corpora et duae oves; et tunc non data sunt eis, utdevorarent Danielem. | |
33 Erat autem Abacuc propheta in Iudaea et ipse coxeratpulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum, ut ferretmessoribus. | |
34 Dixitque angelus Domini ad Abacuc: “ Fer prandium, quod habes,in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum ”. | |
35 Et dixit Abacuc: “Domine, Babylonem non vidi et lacum nescio ”. | |
36 Et apprehendit eum angelusDomini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum inBabylone supra lacum in impetu spiritus sui. | |
37 Et clamavit Abacuc dicens: “Daniel, Daniel, tolle prandium, quod misit tibi Deus ”. | |
38 Et ait Daniel: “Recordatuses enim mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te ”. | |
39 Surgensque Danielcomedit. Porro angelus Dei restituit Abacuc confestim in loco suo. | |
40 Venit ergorex die septima, ut lugeret Danielem; et venit ad lacum et introspexit, et ecceDaniel sedens. | |
41 Et exclamavit rex voce magna dicens: “Magnus es, Domine,Deus Danielis, et non est alius praeter te ”. | |
42 Porro illos, qui perditioniseius causa fuerant, intromisit in lacum; et devorati sunt in momento coram eo.
| |