Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ezechiele 5


font

1Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum radentem pilos et assumeseum et duces per caput tuum et per barbam tuam et assumes tibi stateram ponderiset divides eos.2Tertiam partem igne combures in medio civitatis, postcompletionem dierum obsidionis; et assumens tertiam partem, concides gladio incircuitu eius; tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo posteos.3Et sumes inde parvum numerum et ligabis eos in summitate pallii tui;4etex eis rursum tolles et proicies eos in medio ignis et combures eos igne; ex eoegredietur ignis. Et dices ad omnem domum Israel:
5Haec dicit Dominus Deus: Ista est Ierusalem! In medio gentium posui eam et incircuitu eius terras.6Et contempsit iudicia mea, ut plus esset impia quamgentes, et praecepta mea ultra quam terrae, quae in circuitu eius sunt: iudiciaenim mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt.
7Idcirco haec dicit Dominus Deus: Quia tumultuati estis magis quam gentes, quaein circuitu vestro sunt, et in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea nonfecistis et iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, non estisoperati,8ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te et ipse ego faciam inmedio tui iudicia in oculis gentium9et faciam in te, quae non feci et quibussimilia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas.10Ideo patrescomedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos, et faciam in teiudicia et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum.11Idcirco vivoego, dicit Dominus Deus, vere pro eo quod sanctum meum violasti in omnibusoffensionibus tuis et in omnibus abominationibus tuis, ego quoque radam, et nonparcet oculus meus, et non miserebor.12Tertia tui pars peste morietur et fameconsumetur in medio tui, et tertia tui pars in gladio cadet in circuitu tuo,tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo posteos.13Et complebo furorem meum et requiescere faciam indignationem meam in eiset consolabor; et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum impleveroindignationem meam in eis.14Et dabo te in desertum et in opprobrium ingentibus, quae in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis praetereuntis;15eteris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus, quae in circuitutuo sunt, cum fecero in te iudicia in furore et in indignatione et incastigationibus irae.16Ego Dominus locutus sum. Quando misero sagittas famispessimas in vos, quae erunt mortiferae, et quas mittam, ut destruam vos, etfamem congregabo super vos et conteram vobis baculum panis;17et immittam invos famem et bestias pessimas, et absque liberis facient te, et pestilentia etsanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum”.