Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ezechiele 11


font

1Et elevavit me spiritus et duxit me ad portam domus Domini orientalem,quae respicit solis ortum; et ecce in introitu portae viginti quinque viri, etvidi in medio eorum Iezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae, principespopuli.2Dixitque ad me: “ Fili hominis, hi sunt viri, qui cogitantiniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista3dicentes: “Nonnedudum aedificatae sunt domus? Haec est lebes, nos autem carnes”.4Idcircovaticinare de eis; vaticinare, fili hominis ”.5Et irruit in me spiritusDomini et dixit ad me: “ Loquere. Haec dicit Dominus: Sic locuti estis, domusIsrael, et cogitationes cordis vestri ego novi.6Plurimos occidistis in urbehac et implestis vias eius interfectis.7Propterea haec dicit Dominus Deus:Interfecti vestri, quos posuistis in medio eius, hi sunt carnes, et haec estlebes, et educam vos de medio eius.8Gladium metuitis, et gladium inducam supervos, ait Dominus Deus.9Et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostiumet faciam in vobis iudicia.10Gladio cadetis, in finibus Israel iudicabo vos,et scietis quia ego Dominus.11Haec non erit vobis in lebetem, et vos noneritis in medio eius in carnes: in finibus Israel iudicabo vos;12et scietisquia ego Dominus, qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea nonfecistis, sed iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, estis operati”.13Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est; et cecidiin faciem meam, clamans voce magna, et dixi: “ Heu, Domine Deus,consummationem tu facis reliquiarum Israel! ”.14Et factum est verbum Domini ad me dicens:15“ Fili hominis, fratres tui,fratres tui, viri propinqui tui et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunthabitatores Ierusalem: “Longe sunt a Domino; nobis data est terra inpossessionem”.16Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos ingentibus et quia dispersi eos in terris, ero eis in sanctificationem modicam interris, ad quas venerunt.17Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus:Congregabo vos de populis et adunabo de terris, in quibus dispersi estis,daboque vobis humum Israel.18Et ingredientur illuc et auferent omnesoffensiones cunctasque abominationes eius de illa.19Et dabo eis cor aliud etspiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carneeorum et dabo eis cor carneum,20ut in praeceptis meis ambulent et iudicia meacustodiant faciantque ea et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.21Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capitesuo ponam ”, dicit Dominus Deus.
22Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israelerat super eos;23et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque supermontem, qui est ad orientem urbis.
24Et spiritus levavit me adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem in visionein spiritu Dei; et sublata est a me visio, quam videram.25Et locutus sum adtransmigrationem omnia verba Domini, quae ostenderat mihi.