Isaiæ 54
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Exsulta, sterilis, quae non peperisti, laetare, gaude, quae non parturisti, quoniam multi sunt filii desertae magis quam filii nuptae, dicit Dominus. | 1 ترنمي ايتها العاقر التي لم تلد أشيدي بالترنم ايتها التي لم تمخض لان بني المستوحشة اكثر من بني ذات البعل قال الرب |
2 Dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas; longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida. | 2 اوسعي مكان خيمتك ولتبسط شقق مساكنك. لا تمسكي. اطيلي اطنابك وشددي اوتادك. |
3 Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum hereditabit gentes, quae civitates desertas inhabitabunt. | 3 لانك تمتدين الى اليمين والى اليسار ويرث نسلك امما ويعمر مدنا خربة. |
4 Noli timere, quia non confunderis, neque erubescas, quia non te pudebit; nam confusionis adulescentiae tuae oblivisceris et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius. | 4 لا تخافي لانك لا تخزين. ولا تخجلي لانك لا تستحين. فانك تنسين خزي صباك وعار ترملك لا تذكرينه بعد. |
5 Qui enim fecit te, erit sponsus tuus, Dominus exercituum nomen eius; et redemptor tuus Sanctus Israel, Deus omnis terrae vocabitur. | 5 لان بعلك هو صانعك رب الجنود اسمه ووليك قدوس اسرائيل اله كل الارض يدعى. |
6 Quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus. | 6 لانه كامرأة مهجورة ومحزونة الروح دعاك الرب وكزوجة الصبا اذا رذلت قال الهك. |
7 Ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te. | 7 لحيظة تركتك وبمراحم عظيمة ساجمعك. |
8 In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus Dominus. | 8 بفيضان الغضب حجبت وجهي عنك لحظة وباحسان ابدي ارحمك قال وليك الرب. |
9 Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui iuravi, ne inducerem aquas Noe ultra supra terram; sic iuravi, ut non irascar tibi et non increpem te. | 9 لانه كمياه نوح هذه لي. كما حلفت ان لا تعبر بعد مياه نوح على الارض هكذا حلفت ان لا اغضب عليك ولا ازجرك. |
10 Montes enim recedent, et colles movebuntur, misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non movebitur, dixit miserator tuus Dominus. | 10 فان الجبال تزول والآكام تتزعزع اما احساني فلا يزول عنك وعهد سلامي لا يتزعزع قال راحمك الرب |
11 Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam super carbunculos lapides tuos et fundabo te in sapphiris; | 11 ايتها الذليلة المضطربة غير المتعزية هانذا ابني بالاثمد حجارتك وبالياقوت الازرق اؤسسك |
12 et ponam iaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides pretiosos et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles. | 12 واجعل شرفك ياقوتا وابوابك حجارة بهرمانية وكل تخومك حجارة كريمة |
13 Universi filii tui erunt discipuli Domini, et magna erit pax filiis tuis; | 13 وكل بنيك تلاميذ الرب وسلام بنيك كثيرا . |
14 in iustitia fundaberis. Procul eris ab oppressione, quia non timebis, et a pavore, quia non appropinquabit tibi. | 14 بالبر تثبتين بعيدة عن الظلم فلا تخافين وعن الارتعاب فلا يدنو منك. |
15 Ecce, si impetus fiet, non erit ex me; qui impetum fecerit in te, cadetcontra te. | 15 ها انهم يجتمعون اجتماعا ليس من عندي. من اجتمع عليك فاليك يسقط. |
16 Ecce, ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas et proferentem vas in opus suum; et ego creavi etiam vastatorem ad disperdendum. | 16 هانذا قد خلقت الحداد الذي ينفخ الفحم في النار ويخرج آلة لعمله وانا خلقت المهلك ليخرب |
17 Omne vas, quod fictum est contra te, frustra erit. Et omnem linguam insurgentem tibi in iudicio confutabis: haec est hereditas servorum Domini et iustitia eorum ex me, dicit Dominus. | 17 كل آلة صورت ضدك لا تنجح وكل لسان يقوم عليك في القضاء تحكمين عليه. هذا هو ميراث عبيد الرب وبرهم من عندي يقول الرب |