Salmi 81
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1 Magistro chori. Secundum " Torcularia... ". Asaph.
2Exsultate Deo adiutori nostro;
iubilate Deo Iacob.
3Sumite psalmum et date tympanum,
psalterium iucundum cum cithara.
4Bucinate in neomenia tuba,
in die plenae lunae, in sollemnitate nostra.
5Quia praeceptum in Israel est,
et iudicium Deo Iacob.
6Testimonium in Ioseph posuit illud,
cum exiret de terra Aegypti;
sermonem, quem non noveram, audivi:
7“ Diverti ab oneribus dorsum eius;
manus eius a cophino recesserunt.
8In tribulatione invocasti me, et liberavi te,
exaudivi te in abscondito tempestatis,
probavi te apud aquam Meriba.
9Audi, populus meus, et contestabor te;
Israel, utinam audias me!
10Non erit in te deus alienus,
neque adorabis deum extraneum.
11Ego enim sum Dominus Deus tuus,
qui eduxi te de terra Aegypti;
dilata os tuum, et implebo illud.
12Et non audivit populus meus vocem meam,
et Israel non intendit mihi.
13Et dimisi eos secundum duritiam cordis eorum,
ibunt in adinventionibus suis.
14Si populus meus audisset me,
Israel si in viis meis ambulasset!
15In brevi inimicos eorum humiliassem
et super tribulantes eos misissem manum meam.
16Inimici Domini blandirentur ei,
et esset sors eorum in saecula;
17et cibarem eos ex adipe frumenti
et de petra melle saturarem eos ”.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito