Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Esodo 35


font

1Igitur, congregato omni coetu filiorum Israel, dixit ad eos: “ Haec sunt, quae iussit Dominus fieri:2sex diebus facietis opus, septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum et requies Domino; qui fecerit opus in eo, occidetur.3Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati ”.
4Et ait Moyses ad omnem coetum filiorum Israel: “ Iste est sermo, quem praecepit Dominus dicens:5"Separate apud vos donaria Domino". Omnis voluntarius et proni animi offerat ea Domino: aurum et argentum et aes,6hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum7et pelles arietum rubricatas et pelles delphini, ligna acaciae8et oleum ad luminaria concinnanda et aromata, ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum,9lapides onychinos et gemmas ad ornatum ephod et pectoralis.
10Quisquis vestrum sapiens est, veniat et faciat, quod Dominus imperavit,11habitaculum scilicet et tentorium eius atque operimentum, fibulas et tabulata cum vectibus, columnas et bases;12arcam et vectes, propitiatorium et velum, quod ante illud oppanditur;13mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus;14candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta luminarium;15altare thymiamatis et vectes et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus; velum ad ostium habitaculi;16altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis, labrum et basim eius;17cortinas atrii cum columnis et basibus, velum in foribus atrii;18paxillos habitaculi et atrii cum funiculis suis;19vestimenta texta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes sanctas Aaron pontificis ac vestes filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi ”.
20Egressus est omnis coetus filiorum Israel de conspectu Moysi,21et venit, quisquis erat mentis promptissimae, et attulit sponte sua donaria Domino ad faciendum opus tabernaculi conventus et quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat.22Viri cum mulieribus, omnes voluntarii praebuerunt fibulas et inaures, anulos et dextralia; omne vas aureum in donaria Domini separatum est.23Si quis habebat hyacinthum et purpuram coccumque, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas et pelles delphini,24argenti aerisque metalla, obtulerunt Domino lignaque acaciae in varios usus.
25Sed et mulieres eruditae dederunt, quae neverant, hyacinthum, purpuram et coccum ac byssum26et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.27Principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad ephod et pectorale28aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi componendum.29Omnes viri et mulieres mente prompta obtulerunt donaria, ut fierent opera, quae iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt.
30Dixitque Moyses ad filios Israel: “ Ecce vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae;31implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia ad omne opus,32ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere,33ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, quidquid fabre adinveniri potest.34Dedit quoque in corde eius, ut alios doceret, ipsi et Ooliab filio Achisamech de tribu Dan.35Ambos implevit sapientia, ut faciant opera fabri polymitarii ac plumarii de hyacintho ac purpura coccoque et bysso et textoris, facientes omne opus ac nova quaeque reperientes ”.