| 1 Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochæus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua. |
| 2 Memorare, inquit, dierum humilitatis tuæ, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem : |
| 3 et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.
|
| 4 Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua. |
| 5 Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas, |
| 6 et super unam quidem innitebatur, quasi præ deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens : |
| 7 altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans. |
| 8 Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis, tristem celabat animum, et nimio timore contractum. |
| 9 Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus : eratque terribilis aspectu. |
| 10 Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput. |
| 11 Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se, his verbis blandiebatur : |
| 12 Quid habes, Esther ? ego sum frater tuus : noli metuere. |
| 13 Non morieris : non enim pro te, sed pro omnibus hæc lex constituta est. |
| 14 Accede igitur, et tange sceptrum. |
| 15 Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum ejus, et osculatus est eam, et ait : Cur mihi non loqueris ? |
| 16 Quæ respondit : Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum præ timore gloriæ tuæ. |
| 17 Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum. |
| 18 Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est. |
| 19 Rex autem turbabatur, et omnes ministri ejus consolabantur eam. |