Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 3


font

1David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primoge nitum Amnon ex Achinoam Iezrahelitide, secundum Daniel de Abigail de Carmel,2tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmai regis Gesur, quartum Adoniam filium Haggith,3quintum Saphatiam ex Abital, sextum Iethraam de Egla uxore sua.4Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem.5Porro in Ierusalem nati sunt ei filii: Samua et Sobab et Nathan et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel;6Iebahar quoque et Elisama et Eliphalet7et Noga et Napheg et Iaphia8necnon Elisama et Eliada et Eliphalet, novem.
9Omnes hi filii David absque filiis concubinarum; habueruntque sororem Thamar.
10Filius autem Salomonis Roboam, cuius Abia filius genuit Asa; de hoc quoque natus est Iosaphat11pater Ioram; qui Ioram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Ioas.12Et huius Amasias filius genuit Azariam, porro Azariae filius Ioatham13procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses.14Sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae;15filii autem Iosiae fuerunt: primogenitus Iohanan, secundus Ioachim, tertius Sedecias, quartus Sellum.16Filii Ioachim: Iechonias filius eius, Sedecias filius eius.17Filii Iechoniae captivi fuerunt: Salathiel filius eius,18Melchiram, Phadaia, Senasser et Iecemias, Hosama et Nadabias.19De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam et Salomith sororem eorum20Hasabamque et Ohol et Barachiam et Hasadiam, Iosabhesed, quinque.21Filii autem Hananiae: Pheltias, Iesaias, Raphaia, Arnan, Abdia et Sechenias.22Filii Secheniae: Semeia et Hattus et Igal et Baria et Naaria et Saphat, sex numero.23Filii Naariae: Elioenai et Ezechias et Ezricam, tres.24Filii Elioenai: Odovia et Eliasib et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani, septem.