Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Secondo libro di Samuele 22


font

1Locutus est autem David Domino verba carminis huius in die, qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul,2et ait:
“ Dominus petra mea et arx mea et salvator meus;
3Deus meus, rupes mea, in quam confugiam,
scutum meum et cornu salutis meae!
Munimentum meum et refugium meum.
Salvator meus, de violentia liberabis me.
4Laudabilem invocabo Dominum
et ab inimicis meis salvus ero.
5Quia circumdederunt me fluctus mortis,
torrentes Belial terruerunt me;
6praeoccupaverunt me laquei mortis.
7In tribulatione mea invocavi Dominum
et ad Deum meum clamavi;
et exaudivit de templo suo vocem meam,
et clamor meus venit ad aures eius.
8Commota est et contremuit terra;
fundamenta caelorum concussa sunt
et conquassata, quoniam iratus est.
9Ascendit fumus de naribus eius,
et ignis de ore eius vorabat;
carbones incensi sunt ab eo.
10Et inclinavit caelos et descendit,
et caligo sub pedibus eius.
11Et ascendit super cherub et volavit
et devolavit super pennas venti.
12Posuit tenebras in circuitu suo tabernaculum suum,
tenebrosas aquas, nubes densissimas.
13Prae fulgore in conspectu eius
incensi sunt carbones ignis.
14Intonuit de caelo Dominus,
et Excelsus dedit vocem suam.
15Misit sagittas et dissipavit eos,
fulguravit fulmina et conturbavit eos.
16Et apparuerunt effusiones maris,
et revelata sunt fundamenta orbis
ab increpatione Domini,
ab inspiratione spiritus furoris eius.
17Misit de excelso et assumpsit me,
traxit me de aquis multis;
18liberavit me ab inimico meo potentissimo,
ab his, qui oderant me, qui robustiores me erant.
19Praevenerunt me in die afflictionis meae,
et factus est Dominus firmamentum meum;
20et eduxit me in latitudinem,
liberavit me, quia complacui ei.
21Retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam
et secundum munditiam manuum mearum reddit mihi,
22quia custodivi vias Domini
et non egi impie a Deo meo.
23Omnia enim iudicia eius in conspectu meo,
et a praeceptis eius non recessi;
24et fui immaculatus cum eo
et custodivi me ab iniquitate mea.
25Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam
et secundum munditiam meam in conspectu oculorum suorum.
26Cum sancto sanctus eris
et cum viro innocente innocens eris;
27cum electo electus eris
et cum perverso callidus eris.
28Et populum pauperem salvum facies
et oculos superborum humiliabis,
29quia tu lucerna mea, Domine,
et Deus meus illuminat tenebras meas.
30In te enim aggrediar hostium turmas,
in Deo meo transiliam murum.
31Deus, immaculata via eius,
eloquium Domini igne examinatum;
scutum est omnium sperantium in se.
32Quoniam quis est Deus praeter Dominum?
Et quae rupes praeter Deum nostrum?
33Deus, qui accinxit me fortitudine
et complanavit perfectam viam meam,
34coaequans pedes meos cervis
et super excelsa statuens me;
35docens manus meas ad proelium,
et tendunt arcum aereum brachia mea.
36Dedisti mihi clipeum salutis tuae,
et exauditio tua magnificavit me.
37Dilatasti gressus meos subtus me,
et non sunt infirmati tali mei.
38Persequebar inimicos meos et conterebam
et non convertebar, donec consumerem eos.
39Consumpsi eos et confregi, ut non consurgerent:
ceciderunt sub pedibus meis.
40Accinxisti me fortitudine ad proelium,
incurvasti insurgentes in me subtus me.
41Inimicos meos dedisti mihi dorsum,
odientes me, et disperdidi eos.
42Clamaverunt, et non erat qui salvaret,
ad Dominum, et non exaudivit eos.
43Contrivi eos ut pulverem terrae,
quasi lutum platearum comminui eos.
44Salvasti me a contradictionibus populi mei,
constituisti me in caput gentium.
Populus, quem ignorabam, servit mihi,
45filii alieni blandiuntur mihi,
auditu auris oboediunt mihi.
46Filii alieni defluunt
et contremiscunt ex arcibus suis.
47Vivit Dominus, et benedicta petra mea,
et exaltetur Deus, petra salutis meae.
48Deus, qui das vindictas mihi
et deicis populos sub me.
49Qui educis me ab inimicis meis
et ab insurgentibus in me elevas me;
a viro iniquo liberas me.
50Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus,
et nomini tuo cantabo:
51Magnificat salutes regis sui
et facit misericordiam christo suo David
et semini eius in sempiternum ”.