Genesis 49
1234567891011121314151617181920212223242526272829303132333435363738394041424344454647484950
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Vocavit autem Iacob filios suos et ait eis: “ Congrega mini, ut annuntiem, quae ventura sunt vobis in diebus novissimis. | 1 ויקרא יעקב אל בניו ויאמר האספו ואגידה לכם את אשר יקרא אתכם באחרית הימים |
2 Congregamini et audite, filii Iacob, audite Israel patrem vestrum! | 2 הקבצו ושמעו בני יעקב ושמעו אל ישראל אביכם |
3 Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea et principium roboris mei; prior in dignitate, maior in robore! | 3 ראובן בכרי אתה כחי וראשית אוני יתר שאת ויתר עז |
4 Ebulliens sicut aqua non excellas, quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum meum. | 4 פחז כמים אל תותר כי עלית משכבי אביך אז חללת יצועי עלה |
5 Simeon et Levi fratres, vasa violentiae arma eorum. | 5 שמעון ולוי אחים כלי חמס מכרתיהם |
6 In consilium eorum ne veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea; quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua subnervaverunt tauros. | 6 בסדם אל תבא נפשי בקהלם אל תחד כבדי כי באפם הרגו איש וברצנם עקרו שור |
7 Maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura! Dividam eos in Iacob et dispergam eos in Israel. | 7 ארור אפם כי עז ועברתם כי קשתה אחלקם ביעקב ואפיצם בישראל |
8 Iuda, te laudabunt fratres tui; manus tua in cervicibus inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. | 8 יהודה אתה יודוך אחיך ידך בערף איביך ישתחוו לך בני אביך |
9 Catulus leonis Iuda: a praeda, fili mi, ascendisti; requiescens accubuit ut leo et quasi leaena; quis suscitabit eum? | 9 גור אריה יהודה מטרף בני עלית כרע רבץ כאריה וכלביא מי יקימנו |
10 Non auferetur sceptrum de Iuda et baculus ducis de pedibus eius, donec veniat ille, cuius est, et cui erit oboedientia gentium; | 10 לא יסור שבט מיהודה ומחקק מבין רגליו עד כי יבא שילה ולו יקהת עמים |
11 ligans ad vineam pullum suum et ad vitem filium asinae suae, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae pallium suum; | 11 אסרי לגפן עירה ולשרקה בני אתנו כבס ביין לבשו ובדם ענבים סותה |
12 nigriores sunt oculi eius vino et dentes eius lacte candidiores. | 12 חכלילי עינים מיין ולבן שנים מחלב |
13 Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium, pertingens usque ad Sidonem. | 13 זבולן לחוף ימים ישכן והוא לחוף אניות וירכתו על צידן |
14 Issachar asinus fortis, accubans inter caulas | 14 יששכר חמר גרם רבץ בין המשפתים |
15 vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima; et supposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens. | 15 וירא מנחה כי טוב ואת הארץ כי נעמה ויט שכמו לסבל ויהי למס עבד |
16 Dan iudicabit populum suum sicut una tribuum Israel. | 16 דן ידין עמו כאחד שבטי ישראל |
17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens calcanea equi, ut cadat ascensor eius retro. | 17 יהי דן נחש עלי דרך שפיפן עלי ארח הנשך עקבי סוס ויפל רכבו אחור |
18 Salutare tuum exspectabo, Domine! | 18 לישועתך קויתי יהוה |
19 Gad, latrones aggredientur eum, ipse autem aggredietur calcaneum eorum. | 19 גד גדוד יגודנו והוא יגד עקב |
20 Aser, pinguis panis eius, et praebebit delicias regales. | 20 מאשר שמנה לחמו והוא יתן מעדני מלך |
21 Nephthali cerva emissa, dans cornua pulchra. | 21 נפתלי אילה שלחה הנתן אמרי שפר |
22 Arbor fructifera Ioseph, arbor fructifera super fontem: rami transcendunt murum. | 22 בן פרת יוסף בן פרת עלי עין בנות צעדה עלי שור |
23 Sed exasperaverunt eum et iurgati sunt, et adversati sunt illi habentes iacula. | 23 וימררהו ורבו וישטמהו בעלי חצים |
24 Et confractus est arcus eorum, et dissoluti sunt nervi brachiorum eorum per manus Potentis Iacob, per nomen Pastoris, Lapidis Israel. | 24 ותשב באיתן קשתו ויפזו זרעי ידיו מידי אביר יעקב משם רעה אבן ישראל |
25 Deus patris tui erit adiutor tuus, et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae. | 25 מאל אביך ויעזרך ואת שדי ויברכך ברכת שמים מעל ברכת תהום רבצת תחת ברכת שדים ורחם |
26 Benedictiones patris tui confortatae sunt super benedictiones montium aeternorum, desiderium collium antiquorum; fiant in capite Ioseph et in vertice nazaraei inter fratres suos. | 26 ברכת אביך גברו על ברכת הורי עד תאות גבעת עולם תהיין לראש יוסף ולקדקד נזיר אחיו |
27 Beniamin lupus rapax; mane comedet praedam et vespere dividet spolia ”. | 27 בנימין זאב יטרף בבקר יאכל עד ולערב יחלק שלל |
28 Omnes hi in tribubus Israel duodecim. Haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis. | 28 כל אלה שבטי ישראל שנים עשר וזאת אשר דבר להם אביהם ויברך אותם איש אשר כברכתו ברך אתם |
29 Et praecepit eis dicens: “ Ego congregor ad populum meum; sepelite me cum patribus meis in spelunca Machpela, quae est in agro Ephron Hetthaei | 29 ויצו אותם ויאמר אלהם אני נאסף אל עמי קברו אתי אל אבתי אל המערה אשר בשדה עפרון החתי |
30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hetthaeo in possessionem sepulcri; | 30 במערה אשר בשדה המכפלה אשר על פני ממרא בארץ כנען אשר קנה אברהם את השדה מאת עפרן החתי לאחזת קבר |
31 ibi sepelierunt eum et Saram uxorem eius, ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge sua, ibi et Lia condita iacet ”. | 31 שמה קברו את אברהם ואת שרה אשתו שמה קברו את יצחק ואת רבקה אשתו ושמה קברתי את לאה |
32 Finitisque mandatis, quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum et obiit; appositusque est ad populum suum. | 32 מקנה השדה והמערה אשר בו מאת בני חת |
33 ויכל יעקב לצות את בניו ויאסף רגליו אל המטה ויגוע ויאסף אל עמיו |