Genesi 29
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Profectus ergo Iacob venit in terram orientalium. | 1 ثم رفع يعقوب رجليه وذهب الى ارض بني المشرق. |
2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum; nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur. | 2 ونظر واذا في الحقل بئر وهناك ثلاثة قطعان غنم رابضة عندها. لانهم كانوا من تلك البئر يسقون القطعان. والحجر على فم البئر كان كبيرا. |
3 Morisque erat, ut, cunctis ovibus congregatis, devolverent lapidem et, refectis gregibus, rursum super os putei ponerent. | 3 فكان يجتمع الى هناك جميع القطعان فيدحرجون الحجر عن فم البئر ويسقون الغنم. ثم يردون الحجر على فم البئر الى مكانه. |
4 Dixitque ad pastores: “ Fratres, unde estis? ”. Qui responderunt: “ De Charran ”. | 4 فقال لهم يعقوب يا اخوتي من اين انتم. فقالوا نحن من حاران. |
5 Quos interrogans: “ Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? ”. Dixerunt: “ Novimus ”. | 5 فقال لهم هل تعرفون لابان ابن ناحور. فقالوا نعرفه. |
6 “ Sanusne est? ”, inquit. “ Valet, inquiunt, et ecce Rachel filia eius venit cum grege ”. | 6 فقال لهم هل له سلامة. فقالوا له سلامة. وهوذا راحيل ابنته آتية مع الغنم. |
7 Dixitque: “ Adhuc multum diei superest, nec est tempus, ut congregentur greges; date potum ovibus et sic ad pastum eas reducite ”. | 7 فقال هوذا النهار بعد طويل. ليس وقت اجتماع المواشي. اسقوا الغنم واذهبوا ارعوا. |
8 Qui responderunt: “ Non possumus, donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges ”. | 8 فقالوا لا نقدر حتى تجتمع جميع القطعان ويدحرجوا الحجر عن فم البئر. ثم نسقي الغنم |
9 Adhuc loquebatur cum eis, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui; nam gregem ipsa pascebat. | 9 واذ هو بعد يتكلم معهم اتت راحيل مع غنم ابيها. لانها كانت ترعى. |
10 Cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban avunculi sui ovesque Laban avunculi sui, accedens amovit lapidem de ore putei | 10 فكان لما ابصر يعقوب راحيل بنت لابان خاله وغنم لابان خاله ان يعقوب تقدم ودحرج الحجر عن فم البئر وسقى غنم لابان خاله. |
11 et adaquavit gregem Laban avunculi sui. Tunc Iacob osculatus est Rachel et elevata voce flevit; | 11 وقبّل يعقوب راحيل ورفع صوته وبكى. |
12 et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae. At illa festinans nuntiavit patri suo. | 12 واخبر يعقوب راحيل انه اخو ابيها وانه ابن رفقة. فركضت واخبرت اباها. |
13 Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei; complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem omnibus, quae evenerant, | 13 فكان حين سمع لابان خبر يعقوب ابن اخته انه ركض للقائه وعانقه وقبّله وأتى به الى بيته. فحدّث لابان بجميع هذه الامور. |
14 respondit: “ Vere os meum es et caro mea! ”. Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius, | 14 فقال له لابان انما انت عظمي ولحمي. فاقام عنده شهرا من الزمان |
15 dixit ei Laban: “ Num, quia frater meus es, gratis servies mihi? Dic quid mercedis accipias ”. | 15 ثم قال لابان ليعقوب ألانك اخي تخدمني مجّانا. اخبرني ما اجرتك. |
16 Habebat vero filias duas: nomen maioris Lia, minor vero appellabatur Rachel; | 16 وكان للابان ابنتان اسم الكبرى ليئة واسم الصغرى راحيل. |
17 sed Lia lippis erat oculis, Rachel decora et venusto aspectu. | 17 وكانت عينا ليئة ضعيفتين. واما راحيل فكانت حسنة الصورة وحسنة المنظر. |
18 Quam diligens Iacob ait: “ Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis ”. | 18 واحب يعقوب راحيل. فقال اخدمك سبع سنين براحيل ابنتك الصغرى. |
19 Respondit Laban: “ Melius est, ut tibi eam dem quam alteri viro; mane apud me ”. | 19 فقال لابان ان اعطيك اياها احسن من ان اعطيها لرجل آخر. أقم عندي. |
20 Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine. | 20 فخدم يعقوب براحيل سبع سنين. وكانت في عينيه كايام قليلة بسبب محبته لها |
21 Dixitque ad Laban: “ Da mihi uxorem meam, quia iam tempus expletum est, ut ingrediar ad eam ”. | 21 ثم قال يعقوب للابان اعطني امرأتي لان ايامي قد كملت فادخل عليها. |
22 Qui, vocatis omnibus viris loci ad convivium, fecit nuptias. | 22 فجمع لابان جميع اهل المكان وصنع وليمة. |
23 Et vespere sumpsit Liam filiam suam et introduxit ad eum, et venit ad eam. | 23 وكان في المساء انه اخذ ليئة ابنته واتى بها اليه. فدخل عليها. |
24 Et dedit Laban ancillam filiae Zelpham nomine. Facto mane, vidit, et ecce erat Lia. | 24 واعطى لابان زلفة جاريته لليئة ابنته جارية. |
25 Et dixit ad socerum suum: “ Quid hoc fecisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi? ”. | 25 وفي الصباح اذا هي ليئة. فقال للابان ما هذا الذي صنعت بي. أليس براحيل خدمت عندك. فلماذا خدعتني. |
26 Respondit Laban: “ Non est in loco nostro consuetudinis, ut minorem ante maiorem tradamus ad nuptias. | 26 فقال لابان لا يفعل هكذا في مكاننا ان تعطى الصغيرة قبل البكر. |
27 Imple hebdomadam hanc, et alteram quoque dabo tibi pro opere, quo serviturus es mihi septem annis aliis ”. | 27 اكمل اسبوع هذه فنعطيك تلك ايضا بالخدمة التي تخدمني ايضا سبع سنين أخر. |
28 Acquievit placito et, hebdomada transacta, dedit ei Laban filiam suam Rachel uxorem, | 28 ففعل يعقوب هكذا. فاكمل اسبوع هذه. فاعطاه راحيل ابنته زوجة له. |
29 cui servam Bilham tradidit. | 29 واعطى لابان راحيل ابنته بلهة جاريته جارية لها. |
30 Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis. | 30 فدخل على راحيل ايضا. واحب ايضا راحيل اكثر من ليئة. وعاد فخدم عنده سبع سنين أخر |
31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, Rachel sterili permanente. | 31 ورأى الرب ان ليئة مكروهة ففتح رحمها. واما راحيل فكانت عاقرا. |
32 Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens: “ Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus ”. | 32 فحبلت ليئة وولدت ابنا ودعت اسمه رأوبين. لانها قالت ان الرب قد نظر الى مذّلتي. انه الآن يحبني رجلي. |
33 Rursumque concepit et peperit filium et ait: “ Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ”; vocavitque nomen illius Simeon. | 33 وحبلت ايضا وولدت ابنا وقالت ان الرب قد سمع اني مكروهة فاعطاني هذا ايضا. فدعت اسمه شمعون. |
34 Concepit tertio et genuit alium filium dixitque: “ Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios ”; et idcirco appellavit nomen eius Levi. | 34 وحبلت ايضا وولدت ابنا. وقالت الآن هذه المرة يقترن بي رجلي. لاني ولدت له ثلاثة بنين. لذلك دعي اسمه لاوي. |
35 Quarto concepit et peperit filium et ait: “ Modo confitebor Domino ”; et ob hoc vocavit eum Iudam. Cessavitque parere. | 35 وحبلت ايضا وولدت ابنا وقالت هذه المرة احمد الرب. لذلك دعت اسمه يهوذا. ثم توقفت عن الولادة |