Scrutatio

Giovedi, 9 maggio 2024 - Beata Maria Teresa di Gesù (Carolina Gerhardinger) ( Letture di oggi)

Yermĭyahu ( ירמיהו) - Geremia 21


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 פלגי מים לב מלך ביד יהוה על כל אשר יחפץ יטנו1 Sicut rivi aquarum cor regis in manu Domini:
quocumque voluerit, inclinabit illud.
2 כל דרך איש ישר בעיניו ותכן לבות יהוה2 Omnis via viri recta sibi videtur;
appendit autem corda Dominus.
3 עשה צדקה ומשפט נבחר ליהוה מזבח3 Facere misericordiam et iudicium
magis placet Domino quam victimae.
4 רום עינים ורחב לב נר רשעים חטאת4 Exaltatio oculorum et dilatatio cordis,
lucerna impiorum: peccatum.
5 מחשבות חרוץ אך למותר וכל אץ אך למחסור5 Cogitationes sollertis semper in abundantiam;
omnis autem festinus semper in egestate est.
6 פעל אוצרות בלשון שקר הבל נדף מבקשי מות6 Qui congregat thesauros lingua mendacii,
vento impingetur ad laqueos mortis.
7 שד רשעים יגורם כי מאנו לעשות משפט7 Violentia impiorum detrahet eos,
quia noluerunt facere iudicium.
8 הפכפך דרך איש וזר וזך ישר פעלו8 Perversa via viri aliena est;
qui autem mundus est, rectum opus eius.
9 טוב לשבת על פנת גג מאשת מדונים ובית חבר9 Melius est sedere in angulo domatis
quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
10 נפש רשע אותה רע לא יחן בעיניו רעהו10 Anima impii desiderat malum;
non miserebitur proximo suo.
11 בענש לץ יחכם פתי ובהשכיל לחכם יקח דעת11 Multato derisore sapientior erit parvulus;
et, si instruatur sapiens, sumet scientiam.
12 משכיל צדיק לבית רשע מסלף רשעים לרע12 Excogitat Iustus de domo impii,
ut praecipitet impios in malum.
13 אטם אזנו מזעקת דל גם הוא יקרא ולא יענה13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis,
et ipse clamabit, et non exaudietur.
14 מתן בסתר יכפה אף ושחד בחק חמה עזה14 Munus absconditum exstinguit iras,
et donum in sinu indignationem maximam.
15 שמחה לצדיק עשות משפט ומחתה לפעלי און15 Gaudium iusto est facere iudicium,
et ruina operantibus iniquitatem.
16 אדם תועה מדרך השכל בקהל רפאים ינוח16 Vir, qui erraverit a via prudentiae,
in coetu umbrarum commorabitur.
17 איש מחסור אהב שמחה אהב יין ושמן לא יעשיר17 Qui diligit convivia, in egestate erit;
qui amat vinum et pinguia, non ditabitur.
18 כפר לצדיק רשע ותחת ישרים בוגד18 Redemptio pro iusto impius,
et pro rectis iniquus.
19 טוב שבת בארץ מדבר מאשת מדונים וכעס19 Melius est habitare in terra deserta
quam cum muliere rixosa et iracunda.
20 אוצר נחמד ושמן בנוה חכם וכסיל אדם יבלענו20 Thesaurus desiderabilis et pinguis in habitaculo sapientis,
et imprudens homo dissipabit illum.
21 רדף צדקה וחסד ימצא חיים צדקה וכבוד21 Qui sequitur iustitiam et misericordiam,
inveniet vitam et iustitiam et gloriam.
22 עיר גברים עלה חכם וירד עז מבטחה22 Civitatem fortium ascendit sapiens
et destruit robur fiduciae eius.
23 שמר פיו ולשונו שמר מצרות נפשו23 Qui custodit os suum et linguam suam,
custodit ab angustiis animam suam.
24 זד יהיר לץ שמו עושה בעברת זדון24 Superbus et arrogans vocatur derisor,
qui operatur in ira superbiae.
25 תאות עצל תמיתנו כי מאנו ידיו לעשות25 Desideria occidunt pigrum;
noluerunt enim quidquam manus eius operari:
26 כל היום התאוה תאוה וצדיק יתן ולא יחשך26 tota die concupiscit et desiderat;
qui autem iustus est, tribuet et non parcit.
27 זבח רשעים תועבה אף כי בזמה יביאנו27 Hostiae impiorum abominabiles,
eo magis quia offeruntur ex scelere.
28 עד כזבים יאבד ואיש שומע לנצח ידבר28 Testis mendax peribit;
vir oboediens loquetur in victoriam.
29 העז איש רשע בפניו וישר הוא יכין דרכיו29 Vir impius obfirmat vultum suum;
qui autem rectus est, corrigit viam suam.
30 אין חכמה ואין תבונה ואין עצה לנגד יהוה30 Non est sapientia, non est prudentia,
non est consilium contra Dominum.
31 סוס מוכן ליום מלחמה וליהוה התשועה31 Equus paratur ad diem belli,
Dominus autem salutem tribuit.