Siracide 29
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| DIODATI | VULGATA |
|---|---|
| 1 Qui facit misericordiam f?neratur proximo suo : et qui prævalet manu mandata servat. | |
| 2 F?nerare proximo tuo in tempore necessitatis illius : et iterum redde proximo in tempore suo. | |
| 3 Confirma verbum, et fideliter age cum illo : et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. | |
| 4 Multi quasi inventionem æstimaverunt f?nus, et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt. | |
| 5 Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam : | |
| 6 et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba tædii et murmurationum, et tempus causabitur. | |
| 7 Si autem potuerit reddere, adversabitur : solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem : | |
| 8 sin autem, fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis : | |
| 9 et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. | |
| 10 Multi non causa nequitiæ non f?nerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt. | |
| 11 Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum. | |
| 12 Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum. | |
| 13 Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem. | |
| 14 Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. | |
| 15 Conclude eleemosynam in corde pauperis, et hæc pro te exorabit ab omni malo. | |
| 16 Super scutum potentis | |
| 17 et super lanceam | |
| 18 adversus inimicum tuum pugnabit. | |
| 19 Vir bonus fidem facit pro proximo suo : et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi. | |
| 20 Gratiam fidejussoris ne obliviscaris : dedit enim pro te animam suam. | |
| 21 Repromissorem fugit peccator et immundus. | |
| 22 Bona repromissoris sibi ascribit peccator : et ingratus sensu derelinquet liberantem se. | |
| 23 Vir repromittit de proximo suo : et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo. | |
| 24 Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris. | |
| 25 Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis. | |
| 26 Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam : et qui conatur multa agere incidet in judicium. | |
| 27 Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas. | |
| 28 Initium vitæ hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem. | |
| 29 Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio. | |
| 30 Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies. | |
| 31 Vita nequam hospitandi de domo in domum : et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os. | |
| 32 Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad hæc amara audiet : | |
| 33 transi, hospes, et orna mensam, et quæ in manu habes ciba ceteros. | |
| 34 Exi a facie honoris amicorum meorum : necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater. | |
| 35 Gravia hæc homini habenti sensum : correptio domus, et improperium f?neratoris. |
ITALIANO
ENGLISH
ESPANOL
FRANCAIS
LATINO
PORTUGUES
DEUTSCH
MAGYAR
Ελληνική
לשון עברית
عَرَبيْ