Jó 6
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Respondens autem Iob dixit: | 1 فاجاب ايوب وقال |
2 “ Utinam appenderetur aegritu do mea, et calamitatem meam assumerent in statera! | 2 ليت كربي وزن ومصيبتي رفعت في الموازين جميعها. |
3 Nunc vero arena maris haec gravior apparet, inde verbis meis haesito. | 3 لانها الآن اثقل من رمل البحر. من اجل ذلك لغا كلامي. |
4 Quia sagittae Omnipotentis in me sunt, quarum venenum ebibit spiritus meus; et terrores Dei militant contra me. | 4 لان سهام القدير فيّ وحمتها شاربة روحي. اهوال الله مصطفة ضدي. |
5 Numquid rugiet onager, cum habueritherbam? Aut mugiet bos, cum ante praesepe plenum steterit? | 5 هل ينهق الفراء على العشب او يخور الثور على علفه. |
6 Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? Aut poterit gustari herba insulsa? | 6 هل يؤكل المسيخ بلا ملح او يوجد طعم في مرق البقلة. |
7 Quae prius nolebat tangere anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt. | 7 ما عافت نفسي ان تمسّها هذه صارت مثل خبزي الكريه |
8 Quis det, ut veniat petitio mea, et, quod exspecto, tribuat mihi Deus? | 8 يا ليت طلبتي تاتي ويعطيني الله رجائي. |
9 Utinam Deus me conterat; solvat manum suam et succidat me! | 9 ان يرضى الله بان يسحقني ويطلق يده فيقطعني. |
10 Et haec mihi sit consolatio, et exsultabo vel in pavore, qui non parcat, nec celabo sermones Sancti. | 10 فلا تزال تعزيتي وابتهاجي في عذاب لا يشفق اني لم اجحد كلام القدوس. |
11 Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam? Aut quis finis meus, ut patienter agam? | 11 ما هي قوتي حتى انتظر وما هي نهايتي حتى اصبّر نفسي. |
12 Num fortitudo lapidum, fortitudo mea? Num caro mea aenea est? | 12 هل قوتي قوة الحجارة. هل لحمي نحاس. |
13 An non est auxilium mihi in me, et virtus quoque remota est a me? | 13 ألا انه ليست فيّ معونتي والمساعدة مطرودة عني |
14 Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Omnipotentis derelinquit. | 14 حق المحزون معروف من صاحبه وان ترك خشية القدير. |
15 Fratres mei mentiti sunt me sicut alveus torrentium, qui evanescunt | 15 اما اخواني فقد غدروا مثل الغدير. مثل ساقية الوديان يعبرون. |
16 nigrescentes glacie, cum ingruit super eos nix. | 16 التي هي عكرة من البرد ويختفي فيها الجليد. |
17 Tempore, quo diffluunt, arescunt et, ut incaluerit, solvuntur de loco suo. | 17 اذا جرت انقطعت. اذا حميت جفت من مكانها. |
18 Deflectunt viatorum turmae de viis suis, ascendentes per desertum pereunt. | 18 يعرّج السّفر عن طريقهم يدخلون التيه فيهلكون. |
19 Commeatus Thema consideraverunt, viatores Saba speraverunt in eis. | 19 نظرت قوافل تيماء. سيارة سبأ رجوها. |
20 Confusi sunt, quia speraverunt; venerunt eo usque, et pudore cooperti sunt. | 20 خزوا في ما كانوا مطمئنين. جاءوا اليها فخجلوا. |
21 Ita nunc vos facti estis mihi; videntes plagam meam, timetis. | 21 فالآن قد صرتم مثلها. رايتم ضربة ففزعتم. |
22 Numquid dixi: Afferte mihi et de substantia vestra donate mihi? | 22 هل قلت اعطوني شيئا او من مالكم ارشوا من اجلي. |
23 vel: Liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me? | 23 او نجوني من يد الخصم او من يد العتاة افدوني. |
24 Docete me, et ego tacebo, et, si quid forte ignoravi, instruite me. | 24 علموني فانا اسكت. وفهموني في اي شيء ضللت. |
25 Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit, qui possit arguere me? | 25 ما اشد الكلام المستقيم واما التوبيخ منكم فعلى ماذا يبرهن. |
26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, sed in ventum verba desperati. | 26 هل تحسبون ان توبخوا كلمات. وكلام اليائس للريح. |
27 Super pupillum irruitis et subvertere nitimini amicum vestrum. | 27 بل تلقون على اليتيم وتحفرون حفرة لصاحبكم. |
28 Nunc, quaeso, convertimini ad me, et in faciem vestram non mentiar. | 28 والآن تفرسوا فيّ. فاني على وجوهكم لا اكذب. |
29 Revertite! Nulla erit improbitas. Revertite! Adhuc praesens adest iustitia mea. | 29 ارجعوا. لا يكوننّ ظلم. ارجعوا ايضا. فيه حقي. |
30 Estne in lingua mea improbitas? An palatum meum non discernit nequitiam? | 30 هل في لساني ظلم ام حنكي لا يميّز فسادا |