Titum 2
123
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | BIBBIA TINTORI |
---|---|
1 Tu autem loquere, quae decentsanam doctrinam. | |
2 Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani fide, dilectione, patientia. | |
3 Anus similiter in habitu sanctae, non criminatrices, non vino multo deditae,bene docentes, | |
4 ut prudentiam doceant adulescentulas, ut viros suos ament,filios diligant, | |
5 prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae,subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei. | |
6 Iuvenes similiter hortare, ut sobrii sint. | |
7 In omnibus teipsum praebensexemplum bonorum operum, in doctrina integritatem, gravitatem, | |
8 in verbo sanoirreprehensibilem, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malumdicere de nobis. | |
9 Servos dominis suis subditos esse in omnibus, placentes esse, noncontradicentes, | |
10 non fraudantes, sed omnem fidem bonam ostendentes, utdoctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus. | |
11 Apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus | |
12 erudiens nos, utabnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus inhoc saeculo, | |
13 exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei etsalvatoris nostri Iesu Christi; | |
14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nosredimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorembonorum operum. | |
15 Haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat! |