Shir ha-Shirim (שיר השירים ) - Cantico dei Cantici 28
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
|---|---|
| 1 כי יש לכסף מוצא ומקום לזהב יזקו | 1 Habet argentum venarum principia et auro locus est, in quo conflatur. |
| 2 ברזל מעפר יקח ואבן יצוק נחושה | 2 Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in aes vertitur. |
| 3 קץ שם לחשך ולכל תכלית הוא חוקר אבן אפל וצלמות | 3 Terminum posuit tenebris et universorum finem ipse scrutatur, lapidem quoque caliginis et umbrae. |
| 4 פרץ נחל מעם גר הנשכחים מני רגל דלו מאנוש נעו | 4 Aperuit cuniculos gens peregrina, ipsique obliti sunt pedes, penduli haerent plus quam vir nutans. |
| 5 ארץ ממנה יצא לחם ותחתיה נהפך כמו אש | 5 Terra, de qua oriebatur panis, in profundo subversa est sicut per ignem. |
| 6 מקום ספיר אבניה ועפרת זהב לו | 6 Locus sapphiri lapides eius, et glebae illius aurum. |
| 7 נתיב לא ידעו עיט ולא שזפתו עין איה | 7 Semitam ignoravit avis rapax, nec intuitus est eam oculus vulturis. |
| 8 לא הדריכהו בני שחץ לא עדה עליו שחל | 8 Non calcaverunt eam filii superbiae, nec pertransivit per eam leaena. |
| 9 בחלמיש שלח ידו הפך משרש הרים | 9 Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes. |
| 10 בצורות יארים בקע וכל יקר ראתה עינו | 10 In petris canales excidit, et omne pretiosum vidit oculus eius. |
| 11 מבכי נהרות חבש ותעלמה יצא אור | 11 Profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita in lucem produxit. |
| 12 והחכמה מאין תמצא ואי זה מקום בינה | 12 Sapientia vero ubi invenitur? Et quis est locus intellegentiae? |
| 13 לא ידע אנוש ערכה ולא תמצא בארץ החיים | 13 Nescit homo structuram eius, nec invenitur in terra viventium. |
| 14 תהום אמר לא בי היא וים אמר אין עמדי | 14 Abyssus dicit: “Non est in me”; et mare loquitur: “Non est mecum”. |
| 15 לא יתן סגור תחתיה ולא ישקל כסף מחירה | 15 Non dabitur aurum obryzum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius. |
| 16 לא תסלה בכתם אופיר בשהם יקר וספיר | 16 Non appendetur auro Ophir nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro. |
| 17 לא יערכנה זהב וזכוכית ותמורתה כלי פז | 17 Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri. |
| 18 ראמות וגביש לא יזכר ומשך חכמה מפנינים | 18 Corallia et crystallum non memorabuntur comparatione eius; et possessio sapientiae potior margaritis. |
| 19 לא יערכנה פטדת כוש בכתם טהור לא תסלה | 19 Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia nec auro mundissimo componetur. |
| 20 והחכמה מאין תבוא ואי זה מקום בינה | 20 Unde ergo sapientia venit, et quis est locus intellegentiae? |
| 21 ונעלמה מעיני כל חי ומעוף השמים נסתרה | 21 Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque caeli latet. |
| 22 אבדון ומות אמרו באזנינו שמענו שמעה | 22 Perditio et mors dixerunt: “Auribus nostris audivimus famam eius”. |
| 23 אלהים הבין דרכה והוא ידע את מקומה | 23 Deus intellegit viam eius, et ipse novit locum illius. |
| 24 כי הוא לקצות הארץ יביט תחת כל השמים יראה | 24 Ipse enim fines mundi intuetur et omnia, quae sub caelo sunt, respicit. |
| 25 לעשות לרוח משקל ומים תכן במדה | 25 Qui fecit ventis pondus et aquas appendit in mensura, |
| 26 בעשתו למטר חק ודרך לחזיז קלות | 26 quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus, |
| 27 אז ראה ויספרה הכינה וגם חקרה | 27 tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit. |
| 28 ויאמר לאדם הן יראת אדני היא חכמה וסור מרע בינה | 28 Et dixit homini: “Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo intellegentia” ”. |
ITALIANO
ENGLISH
ESPANOL
FRANCAIS
LATINO
PORTUGUES
DEUTSCH
MAGYAR
Ελληνική
לשון עברית
عَرَبيْ