Proverbia 6
12345678910111213141516171819202122232425262728293031
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam : | 1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam; |
2 illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. | 2 illaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus. |
3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. | 3 Fac ergo, quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui; discurre, prosternere, insta amico tuo. |
4 Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ. | 4 Ne dederis somnum oculis tuis nec palpebris tuis dormitationem. |
5 Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis. | 5 Eruere quasi dammula de rete, et quasi avis de manu aucupis. |
6 Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. | 6 Vade ad formicam, o piger, et considera vias eius et disce sapientiam. |
7 Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem, | 7 Quae, cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem, |
8 parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. | 8 parat in aestate cibum sibi et congregat in messe, quod comedat. |
9 Usquequo, piger, dormies ? quando consurges e somno tuo ? | 9 Usquequo, piger, dormies? Quando consurges e somno tuo? |
10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias ; | 10 Paululum dormis, paululum dormitas, paululum conseres manus, ut dormias; |
11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te. | 11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. |
12 Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso ; | 12 Homo iniquus, vir inutilis, graditur ore perverso; |
13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur, | 13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur. |
14 pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat. | 14 Prava in corde suo machinatur, malum in omni tempore, iurgia seminat. |
15 Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam. | 15 Ideo extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur nec habebit medicinam. |
16 Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus : | 16 Sex sunt, quae odit Dominus, et septem detestatur anima eius: |
17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, | 17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, |
18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, | 18 cor machinans cogitationes pravas, pedes veloces ad currendum in malum, |
19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. | 19 proferentem mendacia, testem fallacem et eum, qui seminat inter fratres discordias. |
20 Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ. | 20 Conserva, fili mi, praecepta patris tui et ne reicias legem matris tuae; |
21 Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo. | 21 liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo. |
22 Cum ambulaveris, gradiantur tecum ; cum dormieris, custodiant te : et evigilans loquere cum eis. | 22 Cum ambulaveris, dirigent te, cum dormieris, custodient te et, cum evigilaveris, colloquentur tecum. |
23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ : | 23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae, |
24 ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ. | 24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae; |
25 Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius : | 25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, nec capiaris nutibus illius: |
26 pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. | 26 pretium enim scorti vix est torta panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. |
27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ? | 27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, et vestimenta illius non ardebunt? |
28 aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus ? | 28 Aut ambulare super prunas, et non comburentur plantae eius? |
29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. | 29 Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui; non erit mundus, quicumque tetigerit eam. |
30 Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit : furatur enim ut esurientem impleat animam ; | 30 Non contemptui erit fur, cum furatus fuerit, ut esurientem impleat animam. |
31 deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet. | 31 Deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet. |
32 Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam ; | 32 Qui autem adulter est cum muliere, vecors est; perdet animam suam, qui hoc fecerit. |
33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur : | 33 Plagam et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur. |
34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ, | 34 Quia zelus est furor viri, et non parcet in die vindictae |
35 nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. | 35 nec accipiet personam tuam in piaculum nec suscipiet dona plurima. |