Scrutatio

Lunedi, 13 maggio 2024 - Beata Vergine Maria di Fatima ( Letture di oggi)

Genesi (تكوين) 21


font
SMITH VAN DYKENOVA VULGATA
1 وافتقد الرب سارة كما قال. وفعل الرب لسارة كما تكلم.1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, et implevit Sarae, quae locutus est;
2 فحبلت سارة وولدت لابراهيم ابنا في شيخوخته. في الوقت الذي تكلم الله عنه.2 concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus.
3 ودعا ابراهيم اسم ابنه المولود له الذي ولدته له سارة اسحق.3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac
4 وختن ابراهيم اسحق ابنه وهو ابن ثمانية ايام كما امره الله.4 et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus.
5 وكان ابراهيم ابن مئة سنة حين ولد له اسحق ابنه.5 Cum Abraham centum esset annorum, natus est ei Isaac filius eius.
6 وقالت سارة قد صنع اليّ الله ضحكا. كل من يسمع يضحك لي.6 Dixitque Sara:
“Risum fecit mihi Deus;
quicumque audierit, corridebit mihi ?.
7 وقالت من قال لابراهيم سارة ترضع بنين. حتى ولدت ابنا في شيخوخته.7 Rursumque ait:
? Quis auditurum crederet Abraham
quod Sara lactaret filios,
quia peperit ei filium
iam seni?”.
8 فكبر الولد وفطم. وصنع ابراهيم وليمة عظيمة يوم فطام اسحق8 Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
9 ورأت سارة ابن هاجر المصرية الذي ولدته لابراهيم يمزح.9 Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae iocantem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:
10 فقالت لابراهيم اطرد هذه الجارية وابنها. لان ابن هذه الجارية لا يرث مع ابني اسحق.10 “Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac”.
11 فقبح الكلام جدا في عيني ابراهيم لسبب ابنه.11 Dure accepit hoc Abraham propter filium suum.
12 فقال الله لابراهيم لا يقبح في عينيك من اجل الغلام ومن اجل جاريتك. في كل ما تقول لك سارة اسمع لقولها. لانه باسحق يدعى لك نسل.12 Cui dixit Deus: “Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen.
13 وابن الجارية ايضا ساجعله امة لانه نسلك13 Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est”.
14 فبكر ابراهيم صباحا واخذ خبزا وقربة ماء واعطاهما لهاجر واضعا اياهما على كتفها والولد وصرفها. فمضت وتاهت في برية بئر سبع.14 Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat in deserto Bersabee.
15 ولما فرغ الماء من القربة طرحت الولد تحت احدى الاشجار.15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unum arbustum
16 ومضت وجلست مقابله بعيدا نحو رمية قوس. لانها قالت لا انظر موت الولد. فجلست مقابله ورفعت صوتها وبكت.16 et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: “Non videbo morientem puerum”. Et sedens contra levavit vocem suam et flevit.
17 فسمع الله صوت الغلام. ونادى ملاك الله هاجر من السماء وقال لها ما لك يا هاجر. لا تخافي لان الله قد سمع لصوت الغلام حيث هو.17 Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque angelus Dei Agar de caelo dicens: “Quid tibi, Agar? Noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est.
18 قومي احملي الغلام وشدي يدك به. لاني ساجعله امة عظيمة.18 Surge, tolle puerum et tene illum manu tua, quia in gentem magnam faciam eum”.
19 وفتح الله عينيها فابصرت بئر ماء. فذهبت وملأت القربة ماء وسقت الغلام.19 Aperuitque Deus oculos eius; quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere.
20 وكان الله مع الغلام فكبر. وسكن في البرية وكان ينمو رامي قوس.20 Et fuit Deus cum eo; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis sagittarius.
21 وسكن في برية فاران. وأخذت له امه زوجة من ارض مصر21 Habitavitque in deserto Pharan; et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti.
22 وحدث في ذلك الزمان ان ابيمالك وفيكول رئيس جيشه كلما ابراهيم قائلين الله معك في كل ما انت صانع.22 Eodem tempore dixit Abimelech et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: “Deus tecum est in universis, quae agis.
23 فالآن احلف لي بالله ههنا انك لا تغدر بي ولا بنسلي وذريّتي. كالمعروف الذي صنعت اليك تصنع اليّ والى الارض التي تغربت فيها.23 Iura ergo per Deum, ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae; sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies mihi et terrae, in qua versatus es advena”.
24 فقال ابراهيم انا احلف.24 Dixitque Abraham: “Ego iurabo”.
25 وعاتب ابراهيم ابيمالك لسبب بئر الماء التي اغتصبها عبيد ابيمالك.25 Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius.
26 فقال ابيمالك لم اعلم من فعل هذا الامر. انت لم تخبرني ولا انا سمعت سوى اليوم.26 Responditque Abimelech: “Nescivi quis fecerit hanc rem; sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie”.
27 فاخذ ابراهيم غنما وبقرا واعطى ابيمالك فقطعا كلاهما ميثاقا27 Tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech; percusseruntque ambo foedus.
28 واقام ابراهيم سبع نعاج من الغنم وحدها.28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
29 فقال ابيمالك لابراهيم ما هذه السبع النعاج التي اقمتها وحدها.29 Cui dixit Abimelech: “Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum?”.
30 فقال انك سبع نعاج تاخذ من يدي لكي تكون لي شهادة باني حفرت هذه البئر.30 At ille: “Septem, inquit, agnas accipies de manu mea, ut sint in testimonium mihi, quoniam ego fodi puteum istum”.
31 لذلك دعا ذلك الموضع بئر سبع. لانهما هناك حلفا كلاهما31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque iuraverunt.
32 فقطعا ميثاقا في بئر سبع. ثم قام ابيمالك وفيكول رئيس جيشه ورجعا الى ارض الفلسطينيين.32 Et inierunt foedus in Bersabee.
33 وغرس ابراهيم أثلا في بئر سبع ودعا هناك باسم الرب الاله السرمدي.33 Surrexit autem Abimelech et Phicol princeps militiae eius reversique sunt in terram Philisthim. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini, Dei aeterni. 34 Et fuit colonus in terra Philisthim diebus multis.
34 وتغرب ابراهيم في ارض الفلسطينيين اياما كثيرة