1 - Dopo ciò Gesù percorreva la Galilea, non volendo andare in Giudea, perchè i Giudei lo cercavano per ucciderlo. | 1 Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam : non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere. |
2 Era imminente una festa dei Giudei, i Tabernacoli, | 2 Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. |
3 e i suoi fratelli gli dissero: «Pàrtiti di qua e va' in Giudea, affinchè anche i tuoi discepoli vedano le opere che fai. | 3 Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis. |
4 Nessuno fa alcunchè di nascosto, quando vuole esser conosciuto in pubblico. Se tanto fai, mostrati al mondo». | 4 Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo. |
5 Poichè neppure i suoi fratelli credevano in lui. | 5 Neque enim fratres ejus credebant in eum. |
6 Gesù disse loro: «Il mio momento non è ancora venuto; per voi invece ogni momento è buono. | 6 Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum. |
7 Il mondo non può odiare voi; ma odia me, perchè io attesto che le sue opere sono malvage. | 7 Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt. |
8 Andate voi a questa festa; per adesso, io non ci vado, non essendo ancora compiuto il mio tempo». | 8 Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est. |
9 Ciò detto, rimase in Galilea; | 9 Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.
|
10 ma quando i suoi fratelli furono partiti, andò egli pure alla festa, non pubblicamente, ma quasi di nascosto. | 10 Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto. |
11 I Giudei intanto lo cercavano durante la festa e si domandavano: «Dov'è egli?». | 11 Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ? |
12 E vi era un gran mormorare di lui fra le turbe. Gli uni dicevano: «È buono»; altri dicevano: «No, ma seduce il popolo». | 12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas. |
13 Tuttavia nessuno osava parlare di lui apertamente, per paura dei Giudei. | 13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.
|
14 Quando si fu già a metà della festa, Gesù salì al tempio e insegnava. | 14 Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat. |
15 E i Giudei restarono meravigliati e dicevano: «Come mai costui sa di lettere, se non ha mai studiato?». | 15 Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ? |
16 Gesù rispose loro: «La mia dottrina non è mia, ma di Colui che mi ha mandato. | 16 Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. |
17 Se uno vuol fare la volontà di lui, conoscerà se questo insegnamento viene da Dio o se io parlo da me stesso. | 17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. |
18 Chi parla da se stesso, cerca la propria gloria; invece chi cerca la gloria di chi l'ha mandato è verace e non vi è in lui ingiustizia. | 18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est. |
19 Mosè non vi ha dato la legge? Eppure nessuno di voi osserva la legge. | 19 Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ? |
20 Perchè cercate di uccidermi?». La moltitudine rispose: «Tu hai un demonio. Chi cerca di ucciderti?». | 20 Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quærit interficere ? |
21 Gesù replicò loro: «Io ho fatto un'opera sola, e tutti vi mostrate pieni di meraviglia. | 21 Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini : |
22 Mosè vi ha dato la circoncisione - benchè essa venga dai padri, non da Mosè - e voi circoncidete un uomo di sabato. | 22 propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem. |
23 Se l'uomo viene circonciso di sabato per non violare la legge di Mosè, come vi sdegnate contro di me, perchè di sabato ho guarito tutto intero un uomo? | 23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ? |
24 Non giudicate secondo le apparenze, ma giudicate con retto giudizio». | 24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
|
25 Alcuni dei Gerosolimitani dicevano: «Non è costui che cercano di uccidere? | 25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ? |
26 Ed eccolo invece parlare pubblicamente, e non gli dicono nulla. Hanno forse i capi veramente riconosciuto esser lui il Cristo? | 26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ? |
27 Ma noi sappiamo donde venga quest'uomo, mentre quando il Cristo verrà, nessuno saprà donde sia». | 27 Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. |
28 Gesù, insegnando nel tempio, disse ad alta voce: «Dunque voi mi conoscete, e sapete donde io sia? Eppure non sono venuto da me medesimo, ma è veritiero chi mi ha mandato, e voi non lo conoscete. | 28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis. |
29 Io lo conosco, perchè io sono da lui ed egli m'ha mandato». | 29 Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit. |
30 Perciò cercavano di prenderlo; ma nessuno gli mise le mani addosso, perchè la sua ora non era ancora venuta. | 30 Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. |
31 Molti però della folla credettero in lui e dicevano: «Quando il Cristo verrà, farà forse più prodigi di quelli che fa costui?». | 31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ? |
32 I Farisei sentirono che il popolo bisbigliava ciò su di lui; e i Farisei e i capi mandarono guardie a pigliarlo. | 32 Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum. |
33 Disse dunque Gesù: «Per poco tempo sono ancora con voi, e me ne ritorno a Colui che mi ha inviato. | 33 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit. |
34 Voi mi cercherete e non mi troverete, e non potrete venire dove io sarò». | 34 Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire. |
35 Dicevano perciò tra loro i Giudei: «Dove mai andrà, se noi non dobbiamo più ritrovarlo? Che se ne vada forse ai dispersi tra i Gentili ad ammaestrare i Gentili? | 35 Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ? |
36 Che significa ciò che ha detto: - Voi mi cercherete e non mi troverete, e non potrete venire dove io sarò? -». | 36 quis est hic sermo, quem dixit : Quæretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ?
|
37 Nell'ultimo gran giorno della festa, Gesù levatosi in piedi, diceva ad alta voce: «Chi ha sete, venga a me e beva. | 37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat. |
38 A chi crede in me, come dice la Scrittura, sgorgheranno dal ventre torrenti d'acqua viva». | 38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. |
39 Ciò egli disse dello Spirito che dovevano ricevere i credenti in lui, non essendo ancora dato lo Spirito, perchè Gesù non era ancora stato glorificato. | 39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
|
40 Perciò taluni di quella turba, udite queste sue parole, dicevano: «Costui è veramente il Profeta!». | 40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta. |
41 Altri dicevano: «Egli è il Cristo». Ed altri invece dicevano: «Forsechè il Cristo verrà dalla Galilea? | 41 Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ? |
42 Non ha forse detto la Scrittura che il Cristo deve venire dalla progenie di David e dal villaggio di Betleem, ov'era David?». | 42 nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ? |
43 E così nacque dissenso tra la folla a motivo di lui. | 43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum. |
44 E alcuni di essi volevano pigliarlo; ma nessuno gli mise le mani addosso. | 44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus. |
45 Le guardie tornarono ai pontefici ed ai Farisei, che dissero loro: «Perchè non l'avete condotto?». | 45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ? |
46 Le guardie risposero: «Nessun uomo ha parlato come quest'uomo». | 46 Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. |
47 I Farisei risposero loro: «Siete stati forse sedotti anche voi? | 47 Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ? |
48 Vi è forse un solo dei capi oppure dei Farisei che abbia creduto in lui? | 48 numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ? |
49 Ma questa turba, che non sa la legge, è maledetta». | 49 sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt. |
50 Nicodemo, uno dei loro, quello stesso ch'era già venuto da Gesù, disse loro: | 50 Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis : |
51 «La nostra legge giudica forse un uomo senza prima ascoltarlo e sapere ciò che fa?». | 51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ? |
52 Gli risposero: «Sei forse anche tu un Galileo? Scruta le Scritture e vedrai che un profeta non può venire dalla Galilea». | 52 Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es ? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit. |
53 E ciascuno tornò a casa sua. | 53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam. |