Vangelo secondo Giovanni 17
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Haec locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in cae lum, dixit:“ Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te, | 1 تكلم يسوع بهذا ورفع عينيه نحو السماء وقال ايها الآب قد أتت الساعة. مجد ابنك ليمجدك ابنك ايضا |
2 sicutdedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitamaeternam. | 2 اذ اعطيته سلطانا على كل جسد ليعطي حياة ابدية لكل من اعطيته. |
3 Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et,quem misisti, Iesum Christum. | 3 وهذه هي الحياة الابدية ان يعرفوك انت الاله الحقيقي وحدك ويسوع المسيح الذي ارسلته. |
4 Ego te clarificavi super terram; opusconsummavi, quod dedisti mihi, ut faciam; | 4 انا مجدتك على الارض. العمل الذي اعطيتني لاعمل قد اكملته. |
5 et nunc clarifica me tu, Pater, apudtemetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te. | 5 والآن مجدني انت ايها الآب عند ذاتك بالمجد الذي كان لي عندك قبل كون العالم |
6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, etmihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. | 6 انا اظهرت اسمك للناس الذين اعطيتني من العالم. كانوا لك واعطيتهم لي وقد حفظوا كلامك. |
7 Nunc cognoverunt quia omnia,quae dedisti mihi, abs te sunt, | 7 والآن علموا ان كل ما اعطيتني هو من عندك. |
8 quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; etipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu memisisti. | 8 لان الكلام الذي اعطيتني قد اعطيتهم وهم قبلوا وعلموا يقينا اني خرجت من عندك وآمنوا انك انت ارسلتني. |
9 Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi,quia tui sunt; | 9 من اجلهم انا اسأل. لست اسأل من اجل العالم بل من اجل الذين اعطيتني لانهم لك. |
10 et mea omnia tua sunt, et tua mea; et clarificatus sum in eis. | 10 وكل ما هو لي فهو لك. وما هو لك فهو لي وانا ممجد فيهم. |
11 Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicutnos. | 11 ولست انا بعد في العالم واما هؤلاء فهم في العالم وانا آتي اليك. ايها الآب القدوس احفظهم في اسمك الذين اعطيتني ليكونوا واحدا كما نحن. |
12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, etcustodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scripturaimpleatur. | 12 حين كنت معهم في العالم كنت احفظهم في اسمك الذين اعطيتني حفظتهم ولم يهلك منهم احد الا ابن الهلاك ليتم الكتاب. |
13 Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo, ut habeant gaudiummeum impletum in semetipsis. | 13 اما الآن فاني آتي اليك. واتكلم بهذا في العالم ليكون لهم فرحي كاملا فيهم. |
14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eoshabuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo. | 14 انا قد اعطيتهم كلامك والعالم ابغضهم لانهم ليسوا من العالم كما اني انا لست من العالم. |
15 Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo. | 15 لست اسأل ان تأخذهم من العالم بل ان تحفظهم من الشرير. |
16 De mundo nonsunt, sicut ego non sum de mundo. | 16 ليسوا من العالم كما اني انا لست من العالم. |
17 Sanctifica eos in veritate; sermo tuusveritas est. | 17 قدسهم في حقك. كلامك هو حق. |
18 Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum; | 18 كما ارسلتني الى العالم ارسلتهم انا الى العالم. |
19 et proeis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. | 19 ولاجلهم اقدس انا ذاتي ليكونوا هم ايضا مقدسين في الحق |
20 Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbumeorum in me, | 20 ولست اسأل من اجل هؤلاء فقط بل ايضا من اجل الذين يؤمنون بي بكلامهم. |
21 ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut etipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti. | 21 ليكون الجميع واحدا كما انك انت ايها الآب فيّ وانا فيك ليكونوا هم ايضا واحدا فينا ليؤمن العالم انك ارسلتني. |
22 Et egoclaritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus; | 22 وانا قد اعطيتهم المجد الذي اعطيتني ليكونوا واحد كما اننا نحن واحد. |
23 ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus,quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti. | 23 انا فيهم وانت فيّ ليكونوا مكملين الى واحد وليعلم العالم انك ارسلتني واحببتهم كما احببتني |
24 Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, utvideant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me anteconstitutionem mundi. | 24 ايها الآب اريد ان هؤلاء الذين اعطيتني يكونون معي حيث اكون انا لينظروا مجدي الذي اعطيتني لانك احببتني قبل انشاء العالم. |
25 Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hicognoverunt quia tu me misisti; | 25 ايها الآب البار ان العالم لم يعرفك. اما انا فعرفتك وهؤلاء عرفوا انك انت ارسلتني. |
26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam,ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis ”. | 26 وعرفتهم اسمك وسأعرفهم ليكون فيهم الحب الذي احببتني به واكون انا فيهم |