Vangelo secondo Matteo 6
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut vi deaminiab eis; alioquin mercedem non habetis apud Patrem vestrum, qui in caelis est. | 1 Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis : alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. |
2 Cum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciuntin synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis:Receperunt mercedem suam. | 2 Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. |
3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, | 3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua : |
4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito,reddet tibi. | 4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. |
5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et inangulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis:Receperunt mercedem suam. | 5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus : amen dico vobis, receperunt mercedem suam. |
6 Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et,clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, quividet in abscondito, reddet tibi. | 6 Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. |
7 Orantes autem nolite multum loqui sicutethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur. | 7 Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. |
8 Nolite ergoassimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatiseum. | 8 Nolite ergo assimilari eis : scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum. |
9 Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, | 9 Sic ergo vos orabitis : Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum. |
10 adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. | 10 Adveniat regnum tuum ; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra. |
11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie; | 11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, |
12 et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; | 12 et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. |
13 et ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a Malo. | 13 Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen. |
14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vestercaelestis; | 14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra. |
15 si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittetpeccata vestra. | 15 Si autem non dimiseritis hominibus : nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. |
16 Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; demoliuntur enimfacies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperuntmercedem suam. | 16 Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. |
17 Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava, | 17 Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, |
18 ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo, qui est in abscondito; et Patertuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. | 18 ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. |
19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur,et ubi fures effodiunt et furantur; | 19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra : ubi ærugo, et tinea demolitur : et ubi fures effodiunt, et furantur. |
20 thesaurizate autem vobis thesauros incaelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt necfurantur; | 20 Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. |
21 ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. | 21 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. |
22 Lucerna corporis est oculus. Si ergo fuerit oculus tuus simplex, totum corpustuum lucidum erit; | 22 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. |
23 si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuumtenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tene brae sunt, tenebrae quantaeerunt! | 23 Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt : ipsæ tenebræ quantæ erunt ? |
24 Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit etalterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis Deoservire et mammonae. | 24 Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. |
25 Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, nequecorpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quamvestimentum? | 25 Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum ? |
26 Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt nequecongregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magispluris estis illis? | 26 Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ? |
27 Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad aetatemsuam cubitum unum? | 27 Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ? |
28 Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate liliaagri quomodo crescunt: non laborant neque nent. | 28 Et de vestimento quid solliciti estis ? Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent. |
29 Dico autem vobis quoniam necSalomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. | 29 Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. |
30 Si autem fenumagri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magisvos, modicae fidei? | 30 Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei ? |
31 Nolite ergo solliciti esse dicentes: “Quidmanducabimus?”, aut: “Quid bibemus?”, aut: “Quo operiemur?”. | 31 Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ? |
32 Haecenim omnia gentes inquirunt; scit enim Pater vester caelestis quia his omnibusindigetis. | 32 hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. |
33 Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omniaadicientur vobis. | 33 Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis. |
34 Nolite ergo esse solliciti in crastinum; crastinus enimdies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua. | 34 Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi : sufficit diei malitia sua. |