1 Et factum est, cum consum masset Iesus sermones hos omnes, dixitdiscipulis suis: | 1 Et factum est : cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis : |
2 “ Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hoministraditur, ut crucifigatur ”.
| 2 Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. |
3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in aulamprincipis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, | 3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas : |
4 et consilium fecerunt, ut Iesumdolo tenerent et occiderent; | 4 et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. |
5 dicebant autem: “ Non in die festo, ne tumultusfiat in populo ”.
| 5 Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
|
6 Cum autem esset Iesus in Bethania, in domo Simonis leprosi, | 6 Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi, |
7 accessit ad eummulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsiusrecumbentis. | 7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. |
8 Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: “ Ut quidperditio haec? | 8 Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio hæc ? |
9 Potuit enim istud venumdari multo et dari pauperibus ”. | 9 potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. |
10 Sciens autem Iesus ait illis: “ Quid molesti estis mulieri? Opus enim bonumoperata est in me; | 10 Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulieri ? opus enim bonum operata est in me. |
11 nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semperhabetis. | 11 Nam semper pauperes habetis vobiscum : me autem non semper habetis. |
12 Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum mefecit. | 12 Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. |
13 Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in totomundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius ”.
| 13 Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus.
|
14 Tunc abiit unus de Duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principessacerdotum | 14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum : |
15 et ait: “ Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? ”.At illi constituerunt ei triginta argenteos. | 15 et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos. |
16 Et exinde quaerebatopportunitatem, ut eum traderet.
| 16 Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.
|
17 Prima autem Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: “ Ubi visparemus tibi comedere Pascha? ”. | 17 Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ? |
18 Ille autem dixit: “ Ite in civitatem adquendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facioPascha cum discipulis meis” ”. | 18 At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. |
19 Et fecerunt discipuli, sicut constituitillis Iesus, et paraverunt Pascha.
| 19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. |
20 Vespere autem facto, discumbebat cum Duodecim. | 20 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. |
21 Et edentibus illis, dixit:“ Amen dico vobis: Unus vestrum me traditurus est ”. | 21 Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. |
22 Et contristativalde, coeperunt singuli dicere ei: “ Numquid ego sum, Domine? ”. | 22 Et contristati valde, cœperunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ? |
23 At ipserespondens ait: “ Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. | 23 At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. |
24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi,per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille”. | 24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. |
25 Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: “ Numquid ego sum,Rabbi? ”. Ait illi: “ Tu dixisti ”.
| 25 Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti.
|
26 Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditquediscipulis et ait: “ Accipite, comedite: hoc est corpus meum ”. | 26 Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum. |
27 Etaccipiens calicem, gratias egit et dedit illis dicens: “ Bibite ex hoc omnes: | 27 Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes. |
28 hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur inremissionem peccatorum. | 28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. |
29 Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc geniminevitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei”.
| 29 Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
|
30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. | 30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. |
31 Tunc dicit illis Iesus: “Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim:"Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis". | 31 Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. |
32 Postquam autemresurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”. | 32 Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam. |
33 Respondens autem Petrus aitilli: “ Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor ”. | 33 Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. |
34 Ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, terme negabis ”. | 34 Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. |
35 Ait illi Petrus: “ Etiam si oportuerit me mori tecum, nonte negabo ”. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
| 35 Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
|
36 Tunc venit Iesus cum illis in praedium, quod dicitur Gethsemani. Et dicitdiscipulis: “ Sedete hic, donec vadam illuc et orem ”. | 36 Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem. |
37 Et assumpto Petroet duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et maestus esse. | 37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse. |
38 Tunc aitillis: “ Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilatemecum ”. | 38 Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum. |
39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens:“ Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicutego volo, sed sicut tu ”. | 39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. |
40 Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes;et dicit Petro: “ Sic non potuistis una hora vigilare mecum? | 40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ? |
41 Vigilate etorate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro auteminfirma ”. | 41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. |
42 Iterum secundo abiit et oravit dicens: “ Pater mi, si nonpotest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua ”. | 42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. |
43 Et venit iterumet invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. | 43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati. |
44 Et relictis illis,iterum abiit et oravit tertio, eundem sermonem iterum dicens. | 44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. |
45 Tunc venit addiscipulos et dicit illis: “ Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavithora, et Filius hominis traditur in manus peccatorum. | 45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite : ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. |
46 Surgite, eamus; ecceappropinquavit, qui me tradit ”.
| 46 Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet.
|
47 Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turbamulta cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribuspopuli. | 47 Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. |
48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: “ Quemcumqueosculatus fuero, ipse est; tenete eum! ”. | 48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. |
49 Et confestim accedens ad Iesumdixit: “ Ave, Rabbi! ” et osculatus est eum. | 49 Et confestim accedens ad Jesum, dixit : Ave Rabbi. Et osculatus est eum. |
50 Iesus autem dixit illi: “Amice, ad quod venisti! ”. Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum ettenuerunt eum. | 50 Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. |
51 Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manumexemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavitauriculam eius.
| 51 Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus. |
52 Tunc ait illi Iesus: “ Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, quiacceperint gladium, gladio peribunt. | 52 Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum : omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. |
53 An putas quia non possum rogare Patremmeum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? | 53 An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum ? |
54 Quomodoergo implebuntur Scripturae quia sic oportet fieri? ”. | 54 Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri ? |
55 In illa hora dixitIesus turbis: “ Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibuscomprehendere me? Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis ”. | 55 In illa hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me : quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. |
56 Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae Prophetarum. Tuncdiscipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
| 56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
|
57 Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubiscribae et seniores convenerant. | 57 At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant. |
58 Petrus autem sequebatur eum a longe usque inaulam principis sacerdotum; et ingressus intro sede bat cum ministris, utvideret finem. | 58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. |
59 Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsumtestimonium contra Iesum, ut eum morti traderent, | 59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent : |
60 et non invenerunt, cummulti falsi testes accessissent. Novissime autem venientes duo | 60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, |
61 dixerunt: “Hic dixit: “Possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud””. | 61 et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud. |
62 Et surgens princeps sacerdotum ait illi: “ Nihil respondes? Quid istiadversum te testificantur? ”. | 62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur ? |
63 Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotumait illi: “ Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus FiliusDei ”. | 63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. |
64 Dicit illi Iesus: “ Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodovidebitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibuscaeli ”.
| 64 Dicit illi Jesus : Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. |
65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: “ Blasphemavit! Quidadhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam. | 65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam : |
66 Quid vobis videtur?”. Illi autem respondentes dixerunt: “ Reus est mortis! ”. | 66 quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis. |
67 Tuncexspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas infaciem ei dederunt | 67 Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, |
68 dicentes: “ Prophetiza nobis, Christe: Quis est, qui tepercussit? ”.
| 68 dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ?
|
69 Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens:“ Et tu cum Iesu Galilaeo eras! ”. | 69 Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilæo eras. |
70 At ille negavit coram omnibus dicens:“ Nescio quid dicis! ”. | 70 At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis. |
71 Exeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia etait his, qui erant ibi: “ Hic erat cum Iesu Nazareno! ”. | 71 Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno. |
72 Et iterumnegavit cum iuramento: “ Non novi hominem! ”. | 72 Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem. |
73 Post pusillum autemaccesserunt, qui stabant, et dixerunt Petro: “ Vere et tu ex illis es, nam etloquela tua manifestum te facit ”. | 73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit. |
74 Tunc coepit detestari et iurare: “ Nonnovi hominem! ”. Et continuo gallus cantavit; | 74 Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. |
75 et recordatus est Petrusverbi Iesu, quod dixerat: “ Priusquam gallus cantet, ter me negabis ”. Etegressus foras ploravit amare.
| 75 Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare. |