Amos 5
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Audite verbum istud, quod ego levo super vos, planctum, domus Israel: | 1 اسمعوا هذا القول الذي انا انادي به عليكم مرثاة يا بيت اسرائيل. |
2 Cecidit, non adiciet ut resurgat virgo Israel; proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. | 2 سقطت عذراء اسرائيل لا تعود تقوم. انطرحت على ارضها ليس من يقيمها. |
3 Quia haec dicit Dominus Deus: “ Urbs, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem pro domo Israel ”. | 3 لانه هكذا قال السيد الرب. المدينة الخارجة بالف يبقى لها مئة والخارجة بمئة يبقى لها عشرة من بيت اسرائيل |
4 Quia haec dicit Dominus domui Israel: “ Quaerite me et vivetis; | 4 لانه هكذا قال الرب لبيت اسرائيل اطلبوني فتحيوا. |
5 et nolite quaerere Bethel et in Galgalam nolite intrare et in Bersabee nolite transire, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit iniquitas ”. | 5 ولا تطلبوا بيت ايل والى الجلجال لا تذهبوا والى بئر سبع لا تعبروا. لان الجلجال تسبى سبيا وبيت ايل تصير عدما. |
6 Quaerite Dominum et vivite; ne forte invadat sicut ignis domum Ioseph, et devoret, et non sit qui exstinguat Bethel. | 6 اطلبوا الرب فتحيوا لئلا يقتحم بيت يوسف كنار تحرق ولا يكون من يطفئها من بيت ايل |
7 Qui convertunt in absinthium iudicium et iustitiam in terram deiciunt. | 7 يا ايها الذين يحوّلون الحق افسنتينا ويلقون البر الى الارض |
8 Qui facit stellas Pliadis et Orionem et convertit in mane tenebras et diem in noctem obscurat; qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen eius. | 8 الذي صنع الثريا والجبّار ويحوّل ظل الموت صبحا ويظلم النهار كالليل الذي يدعو مياه البحر ويصبها على وجه الارض يهوه اسمه. |
9 Qui micare facit vastitatem super robustum et vastitatem super arcem affert. | 9 الذي يفلح الخرب على القوي فيأتي الخرب على الحصن. |
10 Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt. | 10 انهم في الباب يبغضون المنذر ويكرهون المتكلم بالصدق. |
11 Idcirco, pro eo quod conculcastis pauperem et portionem frumenti abstulistis ab eo, domos quadro lapide aedificastis et non habitabitis in eis, vineas plantastis amantissimas et non bibetis vinum earum. | 11 لذلك من اجل انكم تدوسون المسكين وتاخذون منه هدية قمح بنيتم بيوتا من حجارة منحوتة ولا تسكنون فيها وغرستم كروما شهية ولا تشربون خمرها. |
12 Quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra, opprimentes iustum, accipientes munus et pauperes deprimentes in porta. | 12 لاني علمت ان ذنوبكم كثيرة وخطاياكم وافرة ايها المضايقون البار الآخذون الرشوة الصادّون البائسين في الباب. |
13 Ideo prudens in tempore illo tacet, quia tempus malum est. | 13 لذلك يصمت العاقل في ذلك الزمان لانه زمان رديء |
14 Quaerite bonum et non malum, ut vivatis, ita ut sit Dominus, Deus exercituum, vobiscum, sicut dixistis. | 14 اطلبوا الخير لا الشر لكي تحيوا فعلى هذا يكون الرب اله الجنود معكم كما قلتم. |
15 Odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium, si forte misereatur Dominus, Deus exercituum, reliquiis Ioseph. | 15 ابغضوا الشر واحبوا الخير وثبّتوا الحق في الباب لعل الرب اله الجنود يترأف على بقية يوسف |
16 Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum, dominator: “ In omnibus plateis planctus, et in cunctis viis dicetur: “Vae, vae!”; et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos, qui sciunt lamentationem. | 16 لذلك هكذا قال السيد الرب اله الجنود. في جميع الاسواق نحيب وفي جميع الازقة يقولون آه آه ويدعون الفلاح الى النوح وجميع عارفي الرثاء للندب. |
17 Et in omnibus vineis erit luctus, quia pertransibo in medio tui ”, dicit Dominus. | 17 وفي جميع الكروم ندب لاني اعبر في وسطك قال الرب |
18 Vae desiderantibus diem Domini! Ad quid vobis dies Domini? Tenebrae et non lux. | 18 ويل للذين يشتهون يوم الرب. لماذا لكم يوم الرب. هو ظلام لا نور. |
19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. | 19 كما اذا هرب انسان من امام الاسد فصادفه الدب او دخل البيت ووضع يده على الحائط فلدغته الحيّة. |
20 Numquid non tenebrae dies Domini et non lux? Et caligo sine splendore in ea? | 20 أليس يوم الرب ظلاما لا نورا وقتاما لا نور له |
21 “ Odi, proieci festivitates vestras et non delector coetibus vestris. | 21 بغضت كرهت اعيادكم ولست التذّ باعتكافاتكم. |
22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata, oblationes vestras non suscipiam et sacrificia pinguium vestrorum non respiciam. | 22 اني اذا قدمتم لي محرقاتكم وتقدماتكم لا ارتضي وذبائح السلامة من مسمّناتكم لا التفت اليها. |
23 Aufer a me tumultum carminum tuorum, et canticum lyrarum tuarum non audiam. | 23 ابعد عني ضجّة اغانيك ونغمة ربابك لا اسمع. |
24 Et affluat quasi aqua iudicium, et iustitia quasi torrens perennis. | 24 وليجر الحق كالمياه والبرّ كنهر دائم |
25 Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel? | 25 هل قدمتم لي ذبائح وتقدمات في البرية اربعين سنة يا بيت اسرائيل. |
26 Et portastis Saccut regem vestrum, et Caivan, imagines vestras, sidus deorum vestrorum, quae fecistis vobis. | 26 بل حملتم خيمة ملكومكم وتمثال اصنامكم نجم الهكم الذي صنعتم لنفوسكم. |
27 Et migrare vos faciam trans Damascum ”, dicit Dominus; Deus exercituum nomen eius. | 27 فاسبيكم الى ما وراء دمشق قال الرب اله الجنود اسمه |