1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: | 1 וידבר יהוה אל משה לאמר |
2 “ Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester. | 2 דבר אל בני ישראל ואמרת אלהם אני יהוה אלהיכם |
3 Iuxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis. | 3 כמעשה ארץ מצרים אשר ישבתם בה לא תעשו וכמעשה ארץ כנען אשר אני מביא אתכם שמה לא תעשו ובחקתיהם לא תלכו |
4 Facietis iudicia mea et praecepta mea servabitis et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. | 4 את משפטי תעשו ואת חקתי תשמרו ללכת בהם אני יהוה אלהיכם |
5 Custodite leges meas atque iudicia; quae faciens homo vivet in eis. Ego Dominus.
| 5 ושמרתם את חקתי ואת משפטי אשר יעשה אתם האדם וחי בהם אני יהוה |
6 Omnis homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus.
| 6 איש איש אל כל שאר בשרו לא תקרבו לגלות ערוה אני יהוה |
7 Turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est, non revelabis turpitudinem eius. | 7 ערות אביך וערות אמך לא תגלה אמך הוא לא תגלה ערותה |
8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est. | 8 ערות אשת אביך לא תגלה ערות אביך הוא |
9 Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis. | 9 ערות אחותך בת אביך או בת אמך מולדת בית או מולדת חוץ לא תגלה ערותן |
10 Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis, quia turpitudo tua est. | 10 ערות בת בנך או בת בתך לא תגלה ערותן כי ערותך הנה |
11 Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo et est soror tua, non revelabis. | 11 ערות בת אשת אביך מולדת אביך אחותך הוא לא תגלה ערותה |
12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est patris tui. | 12 ערות אחות אביך לא תגלה שאר אביך הוא |
13 Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae. | 13 ערות אחות אמך לא תגלה כי שאר אמך הוא |
14 Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius, quae tibi affinitate coniungitur. | 14 ערות אחי אביך לא תגלה אל אשתו לא תקרב דדתך הוא |
15 Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius. | 15 ערות כלתך לא תגלה אשת בנך הוא לא תגלה ערותה |
16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est.
| 16 ערות אשת אחיך לא תגלה ערות אחיך הוא |
17 Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro illius sunt: nefas est. | 17 ערות אשה ובתה לא תגלה את בת בנה ואת בת בתה לא תקח לגלות ערותה שארה הנה זמה הוא |
18 Sororem uxoris tuae aemulam illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius, adhuc illa vivente.
| 18 ואשה אל אחתה לא תקח לצרר לגלות ערותה עליה בחייה |
19 Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis foeditatem eius. | 19 ואל אשה בנדת טמאתה לא תקרב לגלות ערותה |
20 Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis.
| 20 ואל אשת עמיתך לא תתן שכבתך לזרע לטמאה בה |
21 De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
| 21 ומזרעך לא תתן להעביר למלך ולא תחלל את שם אלהיך אני יהוה |
22 Cum masculo non commisceberis coitu femineo: abominatio est.
| 22 ואת זכר לא תשכב משכבי אשה תועבה הוא |
23 Cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento nec miscebitur ei, quia scelus est.
| 23 ובכל בהמה לא תתן שכבתך לטמאה בה ואשה לא תעמד לפני בהמה לרבעה תבל הוא |
24 Ne polluamini in omnibus his, quibus contaminatae sunt universae gentes, quas ego eiciam ante conspectum vestrum | 24 אל תטמאו בכל אלה כי בכל אלה נטמאו הגוים אשר אני משלח מפניכם |
25 et quibus polluta est terra, cuius ego scelera visitavi, et evomuit habitatores suos. | 25 ותטמא הארץ ואפקד עונה עליה ותקא הארץ את ישביה |
26 Vos autem custodite legitima mea atque iudicia et non faciatis ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus, qui peregrinatur apud vos. | 26 ושמרתם אתם את חקתי ואת משפטי ולא תעשו מכל התועבת האלה האזרח והגר הגר בתוככם |
27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae, qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. | 27 כי את כל התועבת האל עשו אנשי הארץ אשר לפניכם ותטמא הארץ |
28 Cavete ergo, ne et vos similiter evomat, cum pollueritis eam, sicut evomuit gentem, quae fuit ante vos. | 28 ולא תקיא הארץ אתכם בטמאכם אתה כאשר קאה את הגוי אשר לפניכם |
29 Omnis enim anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. | 29 כי כל אשר יעשה מכל התועבות האלה ונכרתו הנפשות העשת מקרב עמם |
30 Custodite mandata mea. Nolite facere legitima abominabilia, quae fecerunt hi, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester ”.
| 30 ושמרתם את משמרתי לבלתי עשות מחקות התועבת אשר נעשו לפניכם ולא תטמאו בהם אני יהוה אלהיכם |