Levitico 11
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: | 1 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: |
2 “ Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia, quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae. | 2 “ Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia, quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae. |
3 Omne, quod habet plene divisam ungulam et ruminat in pecoribus, comedetis. | 3 Omne, quod habet plene divisam ungulam et ruminat in pecoribus, comedetis. |
4 Haec autem non comedetis ex ruminantibus vel dividentibus ungulam: camelum, quia ruminat quidem, sed non dividit ungulam, inter immunda reputabis; | 4 Haec autem non comedetis ex ruminantibus vel dividentibus ungulam: camelum, quia ruminat quidem, sed non dividit ungulam, inter immunda reputabis; |
5 hyracem, qui ruminat ungulamque non dividit, immundus est; | 5 hyracem, qui ruminat ungulamque non dividit, immundus est; |
6 leporem quoque, nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit; | 6 leporem quoque, nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit; |
7 et suem, qui, cum ungulam plene dividat, non ruminat. | 7 et suem, qui, cum ungulam plene dividat, non ruminat. |
8 Horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis. | 8 Horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis. |
9 Haec sunt, quae gignuntur in aquis et vesci licitum est: omne, quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et torrentibus, comedetis. | 9 Haec sunt, quae gignuntur in aquis et vesci licitum est: omne, quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et torrentibus, comedetis. |
10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, reptilium vel quorumlibet aliorum animalium, quae in aquis moventur, abominabile vobis | 10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, reptilium vel quorumlibet aliorum animalium, quae in aquis moventur, abominabile vobis |
11 et execrandum erit; carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis. | 11 et execrandum erit; carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis. |
12 Cuncta, quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt vobis. | 12 Cuncta, quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt vobis. |
13 Haec sunt, quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam et grypem et haliaeetum, | 13 Haec sunt, quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam et grypem et haliaeetum, |
14 milvum ac vulturem iuxta genus suum | 14 milvum ac vulturem iuxta genus suum |
15 et omne corvini generis, | 15 et omne corvini generis, |
16 struthionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum, | 16 struthionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum, |
17 bubonem et mergulum et ibin, | 17 bubonem et mergulum et ibin, |
18 cycnum et nyctocoracem et porphyrionem, | 18 cycnum et nyctocoracem et porphyrionem, |
19 erodionem et charadrion iuxta genus suum, upupam quoque et vespertilionem. | 19 erodionem et charadrion iuxta genus suum, upupam quoque et vespertilionem. |
20 Omne de volucribus, quod reptat super quattuor pedes, abominabile erit vobis. | 20 Omne de volucribus, quod reptat super quattuor pedes, abominabile erit vobis. |
21 Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram, | 21 Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram, |
22 comedere debetis; ut est bruchus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac locusta, singula iuxta genus suum. | 22 comedere debetis; ut est bruchus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac locusta, singula iuxta genus suum. |
23 Quidquid autem ex volucribus reptantibus quattuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis. | 23 Quidquid autem ex volucribus reptantibus quattuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis. |
24 Et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur et erit immundus usque ad vesperum. | 24 Et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur et erit immundus usque ad vesperum. |
25 Et si necesse fuerit, ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad solis occasum. | 25 Et si necesse fuerit, ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad solis occasum. |
26 Omne animal, quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam nec ruminat, immundum erit vobis; et, qui tetigerit illud, contaminabitur. | 26 Omne animal, quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam nec ruminat, immundum erit vobis; et, qui tetigerit illud, contaminabitur. |
27 Quod ambulat super plantas pedum ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit; qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. | 27 Quod ambulat super plantas pedum ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit; qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. |
28 Et, qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum; quia omnia haec immunda sunt vobis. | 28 Et, qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum; quia omnia haec immunda sunt vobis. |
29 Haec quoque inter polluta reputabuntur de his, quae reptant in terra: mustela et mus et lacerta iuxta genus suum, | 29 Haec quoque inter polluta reputabuntur de his, quae reptant in terra: mustela et mus et lacerta iuxta genus suum, |
30 mygale et testudo et stellio et talpa et chamaeleon: | 30 mygale et testudo et stellio et talpa et chamaeleon: |
31 omnia haec immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum; | 31 omnia haec immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum; |
32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia, et in quocumque fit opus; tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et postea munda. | 32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia, et in quocumque fit opus; tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et postea munda. |
33 Vas autem fictile, in quo horum quidquam intro ceciderit, polluetur et frangendum est. | 33 Vas autem fictile, in quo horum quidquam intro ceciderit, polluetur et frangendum est. |
34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit exinde super eum aqua, immundus erit; et omne liquens, quod bibitur de tali vase, immundum erit. | 34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit exinde super eum aqua, immundus erit; et omne liquens, quod bibitur de tali vase, immundum erit. |
35 Et quidquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud, immundum erit; sive clibani sive chytropodes destruentur: immundi sunt et immundi erunt vobis. | 35 Et quidquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud, immundum erit; sive clibani sive chytropodes destruentur: immundi sunt et immundi erunt vobis. |
36 Fontes tamen et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui vero morticinum eorum tetigerit, polluetur. | 36 Fontes tamen et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui vero morticinum eorum tetigerit, polluetur. |
37 Si ceciderint super sementem, non polluent eam; | 37 Si ceciderint super sementem, non polluent eam; |
38 sin autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, immunda erit vobis. | 38 sin autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, immunda erit vobis. |
39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius tetigerit, immundus erit usque ad vesperum; | 39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius tetigerit, immundus erit usque ad vesperum; |
40 et, qui comederit ex eo quippiam sive portaverit cadaver eius, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum. | 40 et, qui comederit ex eo quippiam sive portaverit cadaver eius, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum. |
41 Omne, quod reptat super terram, abominabile erit nec assumetur in cibum. | 41 Omne, quod reptat super terram, abominabile erit nec assumetur in cibum. |
42 Quidquid super pectus et quidquid quadrupes graditur, vel multos habet pedes sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. | 42 Quidquid super pectus et quidquid quadrupes graditur, vel multos habet pedes sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. |
43 Nolite contaminare animas vestras nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. | 43 Nolite contaminare animas vestras nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. |
44 Ego enim sum Dominus Deus vester; sanctificamini et sancti estote, quoniam et ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili, quod movetur super terram. | 44 Ego enim sum Dominus Deus vester; sanctificamini et sancti estote, quoniam et ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili, quod movetur super terram. |
45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum: sancti eritis, quia et ego sanctus sum. | 45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum: sancti eritis, quia et ego sanctus sum. |
46 Ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis, quae movetur in aqua et reptat in terra, | 46 Ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis, quae movetur in aqua et reptat in terra, |
47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis ”. | 47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis ”. |