Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Levitico 11


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:1 וידבר יהוה אל משה ואל אהרן לאמר אלהם
2 “ Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia, quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae.2 דברו אל בני ישראל לאמר זאת החיה אשר תאכלו מכל הבהמה אשר על הארץ
3 Omne, quod habet plene divisam ungulam et ruminat in pecoribus, comedetis.3 כל מפרסת פרסה ושסעת שסע פרסת מעלת גרה בבהמה אתה תאכלו
4 Haec autem non comedetis ex ruminantibus vel dividentibus ungulam: camelum, quia ruminat quidem, sed non dividit ungulam, inter immunda reputabis;4 אך את זה לא תאכלו ממעלי הגרה וממפריסי הפרסה את הגמל כי מעלה גרה הוא ופרסה איננו מפריס טמא הוא לכם
5 hyracem, qui ruminat ungulamque non dividit, immundus est;5 ואת השפן כי מעלה גרה הוא ופרסה לא יפריס טמא הוא לכם
6 leporem quoque, nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit;6 ואת הארנבת כי מעלת גרה הוא ופרסה לא הפריסה טמאה הוא לכם
7 et suem, qui, cum ungulam plene dividat, non ruminat.7 ואת החזיר כי מפריס פרסה הוא ושסע שסע פרסה והוא גרה לא יגר טמא הוא לכם
8 Horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
8 מבשרם לא תאכלו ובנבלתם לא תגעו טמאים הם לכם
9 Haec sunt, quae gignuntur in aquis et vesci licitum est: omne, quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et torrentibus, comedetis.9 את זה תאכלו מכל אשר במים כל אשר לו סנפיר וקשקשת במים בימים ובנחלים אתם תאכלו
10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, reptilium vel quorumlibet aliorum animalium, quae in aquis moventur, abominabile vobis10 וכל אשר אין לו סנפיר וקשקשת בימים ובנחלים מכל שרץ המים ומכל נפש החיה אשר במים שקץ הם לכם
11 et execrandum erit; carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis.11 ושקץ יהיו לכם מבשרם לא תאכלו ואת נבלתם תשקצו
12 Cuncta, quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt vobis.
12 כל אשר אין לו סנפיר וקשקשת במים שקץ הוא לכם
13 Haec sunt, quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam et grypem et haliaeetum,13 ואת אלה תשקצו מן העוף לא יאכלו שקץ הם את הנשר ואת הפרס ואת העזניה
14 milvum ac vulturem iuxta genus suum14 ואת הדאה ואת האיה למינה
15 et omne corvini generis,15 את כל ערב למינו
16 struthionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum,16 ואת בת היענה ואת התחמס ואת השחף ואת הנץ למינהו
17 bubonem et mergulum et ibin,17 ואת הכוס ואת השלך ואת הינשוף
18 cycnum et nyctocoracem et porphyrionem,18 ואת התנשמת ואת הקאת ואת הרחם
19 erodionem et charadrion iuxta genus suum, upupam quoque et vespertilionem.
19 ואת החסידה האנפה למינה ואת הדוכיפת ואת העטלף
20 Omne de volucribus, quod reptat super quattuor pedes, abominabile erit vobis.20 כל שרץ העוף ההלך על ארבע שקץ הוא לכם
21 Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram,21 אך את זה תאכלו מכל שרץ העוף ההלך על ארבע אשר לא כרעים ממעל לרגליו לנתר בהן על הארץ
22 comedere debetis; ut est bruchus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac locusta, singula iuxta genus suum.22 את אלה מהם תאכלו את הארבה למינו ואת הסלעם למינהו ואת החרגל למינהו ואת החגב למינהו
23 Quidquid autem ex volucribus reptantibus quattuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis.23 וכל שרץ העוף אשר לו ארבע רגלים שקץ הוא לכם
24 Et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur et erit immundus usque ad vesperum.24 ולאלה תטמאו כל הנגע בנבלתם יטמא עד הערב
25 Et si necesse fuerit, ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad solis occasum.
25 וכל הנשא מנבלתם יכבס בגדיו וטמא עד הערב
26 Omne animal, quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam nec ruminat, immundum erit vobis; et, qui tetigerit illud, contaminabitur.26 לכל הבהמה אשר הוא מפרסת פרסה ושסע איננה שסעת וגרה איננה מעלה טמאים הם לכם כל הנגע בהם יטמא
27 Quod ambulat super plantas pedum ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit; qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.27 וכל הולך על כפיו בכל החיה ההלכת על ארבע טמאים הם לכם כל הנגע בנבלתם יטמא עד הערב
28 Et, qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum; quia omnia haec immunda sunt vobis.
28 והנשא את נבלתם יכבס בגדיו וטמא עד הערב טמאים המה לכם
29 Haec quoque inter polluta reputabuntur de his, quae reptant in terra: mustela et mus et lacerta iuxta genus suum,29 וזה לכם הטמא בשרץ השרץ על הארץ החלד והעכבר והצב למינהו
30 mygale et testudo et stellio et talpa et chamaeleon:30 והאנקה והכח והלטאה והחמט והתנשמת
31 omnia haec immunda sunt.
Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum;
31 אלה הטמאים לכם בכל השרץ כל הנגע בהם במתם יטמא עד הערב
32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia, et in quocumque fit opus; tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et postea munda.32 וכל אשר יפל עליו מהם במתם יטמא מכל כלי עץ או בגד או עור או שק כל כלי אשר יעשה מלאכה בהם במים יובא וטמא עד הערב וטהר
33 Vas autem fictile, in quo horum quidquam intro ceciderit, polluetur et frangendum est.33 וכל כלי חרש אשר יפל מהם אל תוכו כל אשר בתוכו יטמא ואתו תשברו
34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit exinde super eum aqua, immundus erit; et omne liquens, quod bibitur de tali vase, immundum erit.34 מכל האכל אשר יאכל אשר יבוא עליו מים יטמא וכל משקה אשר ישתה בכל כלי יטמא
35 Et quidquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud, immundum erit; sive clibani sive chytropodes destruentur: immundi sunt et immundi erunt vobis.35 וכל אשר יפל מנבלתם עליו יטמא תנור וכירים יתץ טמאים הם וטמאים יהיו לכם
36 Fontes tamen et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui vero morticinum eorum tetigerit, polluetur.36 אך מעין ובור מקוה מים יהיה טהור ונגע בנבלתם יטמא
37 Si ceciderint super sementem, non polluent eam;37 וכי יפל מנבלתם על כל זרע זרוע אשר יזרע טהור הוא
38 sin autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, immunda erit vobis.
38 וכי יתן מים על זרע ונפל מנבלתם עליו טמא הוא לכם
39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius tetigerit, immundus erit usque ad vesperum;39 וכי ימות מן הבהמה אשר היא לכם לאכלה הנגע בנבלתה יטמא עד הערב
40 et, qui comederit ex eo quippiam sive portaverit cadaver eius, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum.
40 והאכל מנבלתה יכבס בגדיו וטמא עד הערב והנשא את נבלתה יכבס בגדיו וטמא עד הערב
41 Omne, quod reptat super terram, abominabile erit nec assumetur in cibum.41 וכל השרץ השרץ על הארץ שקץ הוא לא יאכל
42 Quidquid super pectus et quidquid quadrupes graditur, vel multos habet pedes sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.42 כל הולך על גחון וכל הולך על ארבע עד כל מרבה רגלים לכל השרץ השרץ על הארץ לא תאכלום כי שקץ הם
43 Nolite contaminare animas vestras nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.43 אל תשקצו את נפשתיכם בכל השרץ השרץ ולא תטמאו בהם ונטמתם בם
44 Ego enim sum Dominus Deus vester; sanctificamini et sancti estote, quoniam et ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili, quod movetur super terram.44 כי אני יהוה אלהיכם והתקדשתם והייתם קדשים כי קדוש אני ולא תטמאו את נפשתיכם בכל השרץ הרמש על הארץ
45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum: sancti eritis, quia et ego sanctus sum.
45 כי אני יהוה המעלה אתכם מארץ מצרים להית לכם לאלהים והייתם קדשים כי קדוש אני
46 Ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis, quae movetur in aqua et reptat in terra,46 זאת תורת הבהמה והעוף וכל נפש החיה הרמשת במים ולכל נפש השרצת על הארץ
47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis ”.
47 להבדיל בין הטמא ובין הטהר ובין החיה הנאכלת ובין החיה אשר לא תאכל