Siracide 46
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Fortis in bello Iesus filius Nun, successor Moysi in prophetis, qui fuit secundum nomen suum | |
2 maximus in salutem electorum Dei, qui vindicet in insurgentes hostes, ut heredem faciat Israel. | |
3 Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem acinacem! | |
4 Quis ante illum restitit? Nam bella Domini ipse perduxit. | |
5 An non in manu eius impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo? | |
6 Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique; et audivit illum magnus Dominus in saxis grandinis virtutis valde fortis. | |
7 Impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios, | |
8 ut cognoscant gentes armaturam eius, quia contra Deum bellum eorum est: etenim secutus est a tergo Potentis. | |
9 Et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse et Chaleb filius Iephonne, stare contra congregationem, prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae. | |
10 Ideo et ipsi duo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum, ut inducerent illos in hereditatem, in terram, quae manat lac et mel. | |
11 Et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi, ut ascenderet in excelsum terrae locum; et semen ipsius obtinuit hereditatem, | |
12 ut viderent omnes filii Israel quia bonum est obsequi Domino. | |
13 Et iudices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino: | |
14 sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo, | |
15 et nomen eorum renovet filiis illorum sanctorum virorum. | |
16 Dilectus a Domino suo Samuel propheta Domini instituit imperium et unxit principes in gente sua. | |
17 In lege Domini congregationem iudicavit, et visitavit Deus Iacob, et in fide sua probatus est propheta; | |
18 et cognitus est in verbis suis fidelis in visione. | |
19 Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni lactentis. | |
20 Et intonuit de caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam | |
21 et contrivit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim. | |
22 Et ante tempus dormitionis aeternae testimonium praebuit in conspectu Domini et christi eius: “ Pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepi ”; et non accusavit illum homo. | |
23 Et, postquam dormivit, prophetavit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem suam de terra in prophetia ad delendam impietatem gentis. |