Siracide 14
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Beatus vir, qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti. | |
2 Felix, quem non condemnat anima sua, et non excidit a spe sua. | |
3 Viro tenaci sine ratione est substantia; et homini livido ad quid aurum? | |
4 Qui denegat animo suo iniuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur. | |
5 Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? Et non iucundabitur in bonis suis. | |
6 Qui sibi invidet, nihil est illo nequius; et haec redditio est malitiae illius. | |
7 Et, si bene fecerit, ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam. | |
8 Nequam est oculus lividi et avertens faciem suam et despiciens animas. | |
9 Insatiabilis oculus cupidi in parte non satiabitur, donec consumat arefaciens animam suam. | |
10 Oculus malus lividus irruit in panem et neglegens est mensae suae. | |
11 Fili, si habes, benefac tecum et Deo dignas oblationes offer. | |
12 Memor esto quoniam mors non tardat, et decretum inferorum quia non demonstratum est tibi; decretum enim huius mundi: morte morietur. | |
13 Ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da ei. | |
14 Non defrauderis a bono diei, et particula desiderii boni non te praetereat. | |
15 Nonne aliis relinques res dolore partas et labores tuos in divisione sortis? | |
16 Da et accipe et oblecta animam tuam; | |
17 ante obitum tuum operare iustitiam, quoniam non est apud inferos quaerere voluptates. | |
18 Omnis caro sicut vestimentum veterascet et sicut folium fructificans in arbore viridi: alia generantur, et alia deiciuntur; | |
19 sic generatio carnis et sanguinis: alia finitur, et alia nascitur. | |
20 Omne opus corruptibile in fine deficiet, et, qui illud operatur, ibit cum illo; | |
21 et omne opus electum iustificabitur, et, qui operatur illud, honorabitur in illo. | |
22 Beatus vir, qui in sapientia morabitur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei; | |
23 qui excogitat vias illius in corde suo et in absconditis suis intellegens, vadens post illam quasi investigator et in viis illius consistens; | |
24 qui respicit per fenestras illius et in ianuis illius audiens; | |
25 qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius et requiescet in deversorio bonorum per aevum. | |
26 Statuet filios suos sub tegmine illius et sub ramis eius morabitur; | |
27 protegetur sub tegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet. |