Proverbi 25
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Hae quoque parabolae Salomonis, quas transcripse runt viri Ezechiaeregis Iudae. | 1 Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. |
2 Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. | 2 Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. |
3 Caelum prae altitudine et terra prae profunditate, et cor regum inscrutabile. | 3 Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile. |
4 Aufer scorias de argento, et egredietur vas pro argentario. | 4 Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. |
5 Aufer impium de conspectu regis, et firmabitur iustitia thronus eius. | 5 Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus. |
6 Ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris. | 6 Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris. |
7 Melius est enim ut dicatur tibi: “ Ascende huc ”, quam ut humilieris coram principe. | 7 Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc, quam ut humilieris coram principe. |
8 Quae viderunt oculi tui, ne proferas in iurgio cito, quoniam quid facies postea, cum dehonestaverit te amicus tuus? | 8 Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum. |
9 Causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extranei ne reveles, | 9 Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles : |
10 ne forte insultet tibi, cum audierit, et contumelia tua revocari non poterit. | 10 ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant : quas tibi serva, ne exprobrabilis fias. |
11 Mala aurea in ornatibus argenteis, verbum prolatum in tempore suo. | 11 Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. |
12 Inauris aurea et margaritum fulgens sapiens, qui arguit super aurem audientem. | 12 Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem. |
13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum: animam ipsius recreat. | 13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum : animam ipsius requiescere facit. |
14 Nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non complens. | 14 Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens. |
15 Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet ossa. | 15 Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam. |
16 Mel invenisti? Comede, quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud. | 16 Mel invenisti : comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud. |
17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, ne quando satiatus oderit te. | 17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te. |
18 Malleus et gladius et sagitta acuta homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. | 18 Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. |
19 Dens putridus et pes vacillans, qui sperat super infideli in die angustiae. | 19 Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ, |
20 Sicut exuens pallium in die frigoris, sicut acetum in nitro, qui cantat carmina cordi tristi. | 20 et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi. |
21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, pota illum: | 21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitierit, da ei aquam bibere : |
22 prunas enim congregabis super caput eius, et Dominus reddet tibi. | 22 prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi. |
23 Ventus aquilo parturit pluvias, et faciem tristem lingua detrahens. | 23 Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. |
24 Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. | 24 Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. |
25 Aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua. | 25 Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua. |
26 Fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio. | 26 Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio. |
27 Mel nimium comedere non est bonum, nec quaestus gloriae est gloria. | 27 Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria. |
28 Urbs diruta et absque muro vir, qui non potest cohibere spiritum suum. | 28 Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. |