Proverbia 2
12345678910111213141516171819202122232425262728293031
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Fili mi, si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te, | 1 בני אם תקח אמרי ומצותי תצפן אתך |
2 intendens ad sapientiam aurem tuam, inclinans cor tuum ad cognoscendam prudentiam; | 2 להקשיב לחכמה אזנך תטה לבך לתבונה |
3 si enim sapientiam invocaveris et dederis vocem tuam prudentiae, | 3 כי אם לבינה תקרא לתבונה תתן קולך |
4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros conquisieris illam, | 4 אם תבקשנה ככסף וכמטמונים תחפשנה |
5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies. | 5 אז תבין יראת יהוה ודעת אלהים תמצא |
6 Quia Dominus dat sapientiam, et ex ore eius scientia et prudentia. | 6 כי יהוה יתן חכמה מפיו דעת ותבונה |
7 Thesaurizabit rectis sollertiam et clipeus erit gradientibus simpliciter | 7 וצפן לישרים תושיה מגן להלכי תם |
8 servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens. | 8 לנצר ארחות משפט ודרך חסידו ישמר |
9 Tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam, | 9 אז תבין צדק ומשפט ומישרים כל מעגל טוב |
10 quia intrabit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placebit. | 10 כי תבוא חכמה בלבך ודעת לנפשך ינעם |
11 Consilium custodiet te, et prudentia servabit te, | 11 מזמה תשמר עליך תבונה תנצרכה |
12 ut eruaris a via mala et ab homine, qui perversa loquitur; | 12 להצילך מדרך רע מאיש מדבר תהפכות |
13 qui relinquunt iter rectum, ut ambulent per vias tenebrosas; | 13 העזבים ארחות ישר ללכת בדרכי חשך |
14 qui laetantur, cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis: | 14 השמחים לעשות רע יגילו בתהפכות רע |
15 quorum viae perversae sunt, et pravi gressus eorum. | 15 אשר ארחתיהם עקשים ונלוזים במעגלותם |
16 Ut eruaris a muliere aliena et ab extranea, quae mollit sermones suos | 16 להצילך מאשה זרה מנכריה אמריה החליקה |
17 et relinquit ducem pubertatis suae et pacti Dei sui oblita est. | 17 העזבת אלוף נעוריה ואת ברית אלהיה שכחה |
18 Inclinata est enim ad mortem domus eius, et ad inferos semitae ipsius; | 18 כי שחה אל מות ביתה ואל רפאים מעגלתיה |
19 omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur nec apprehendent semitas vitae. | 19 כל באיה לא ישובון ולא ישיגו ארחות חיים |
20 Ut ambules in via bonorum et calles iustorum custodias: | 20 למען תלך בדרך טובים וארחות צדיקים תשמר |
21 qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea; | 21 כי ישרים ישכנו ארץ ותמימים יותרו בה |
22 impii vero de terra perdentur, et, qui inique agunt, auferentur ex ea. | 22 ורשעים מארץ יכרתו ובוגדים יסחו ממנה |