Primo libro delle Cronache 26
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Divisiones autem ianitorum. De Coritis: Meselemia filius Core de filiis Abiasaph. | 1 Divisiones autem janitorum : de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph. |
2 Filii Meselemiae: Zacharias primogenitus, Iedihel secundus, Zabadias tertius, Iathanael quartus, | 2 Filii Meselemiæ : Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanaël quartus, |
3 Elam quintus, Iohanan sextus, Elioenai septimus. | 3 Ælam quintus, Johanan sextus, Elioënai septimus. |
4 Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Iozabad secundus, Ioah tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus, | 4 Filii autem Obededom : Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanaël quintus, |
5 Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus, quia benedixit illi Deus. | 5 Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus : quia benedixit illi Dominus. |
6 Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum, erant enim viri fortissimi; | 6 Semei autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum : erant enim viri fortissimi. |
7 filii ergo Semeiae: Othni et Raphael et Obed, Elzabad, fratres eius viri fortissimi, Eliu quoque et Samachias; | 7 Filii ergo Semeiæ : Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi : Eliu quoque et Samachias. |
8 omnes hi de filiis Obededom, ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom. | 8 Omnes hi, de filiis Obededom : ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom. |
9 Porro Meselemiae filii et fratres eorum robustissimi decem et octo. | 9 Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo. |
10 De Hosa autem, de filiis Merari, erant filii: Semri princeps — non enim fuerat primogenitus, et idcirco posuerat eum pater eius in principem — | 10 De Hosa autem, id est, de filiis Merari : Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem), |
11 Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus; omnes hi filii et fratres Hosa tredecim. | 11 Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus : omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim. |
12 Hae divisiones ianitorum: secundum capita virorum habebant ministeria sicut et fratres eorum ad ministrandum in domo Domini. | 12 Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini. |
13 Missae sunt ergo sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum. | 13 Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum. |
14 Cecidit igitur sors orientalis Selemiae; porro Zachariae filio eius consiliario prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis; | 14 Cecidit ergo sors orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis. |
15 Obededom vero australis, et filiis eius horreum; | 15 Obededom vero et filiis ejus ad austrum : in qua parte domus erat seniorum concilium. |
16 Sephim et Hosa occidentalis iuxta portam Sallecheth apud viam ascensionis. Custodia iuxta custodiam: | 16 Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis : custodia contra custodiam. |
17 ad orientem per diem sex et ad aquilonem quattuor per diem, atque ad meridiem similiter in die quattuor et pro horreo bini et bini, | 17 Ad orientem vero Levitæ sex : et ad aquilonem, quatuor per diem : atque ad meridiem similiter in die quatuor : et ubi erat concilium bini et bini. |
18 pro Parbar quoque ad occidentem quattuor in via, duo pro Parbar. | 18 In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas. |
19 Hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari. | 19 Hæ sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari. |
20 Porro Levitae fratres eorum super thesauros domus Dei ac thesauros rerum consecratarum. | 20 Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum. |
21 De filiis Ladan Gersonitae principes familiarum Ladan Gersonitae erant Iahielitae. | 21 Filii Ledan, filii Gersonni : de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli. |
22 Filii Iahiel et Zetham et Ioel fratrum eius erant super thesauros domus Domini. | 22 Filii Jehieli : Zathan, et Joël fratres ejus super thesauros domus Domini. |
23 De Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozielitis: | 23 Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis. |
24 Subael filius Gersam filii Moysi praepositus thesauris. | 24 Subaël autem filius Gersom filii Moysi, præpositus thesauris. |
25 Fratres quoque eius Eliezer, cuius filius Rohobia et huius filius Iesaias; et huius filius Ioram, huius quoque filius Zechri et huius filius Selemith. | 25 Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith. |
26 Ipse Selemith et fratres eius super omnes thesauros rerum consecratarum, quas sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus | 26 Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus, |
27 de bellis et manubiis proeliorum, quas consecraverant ad sustentandum templum Domini. | 27 de bellis et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini. |
28 Et universa, quae consecraverant Samuel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae, omnia donaria sacra erant sub manu Selemith et fratrum eius. | 28 Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ : omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus. |
29 De Isaaritis vero erant Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israel praefecti et iudices. | 29 Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos. |
30 Porro de Hebronitis Hasabias et fratres eius viri strenui mille septingenti erant magistratus Israel trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis; | 30 Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti præerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis. |
31 Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum cognationes et familias eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortes in Iazer Galaad | 31 Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad, |
32 fratresque eius viri strenui duo milia septingenti principes familiarum; praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis. | 32 fratresque ejus robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis. |