1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque, ut aedificarent ei domum. | 1 Hiram re di Tiro mandò a David ambasciatori, e legnami di cedro, muratori e legnaioli per fabbricargli una casa. |
2 Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel et sublevatum esset regnum suum propter populum eius Israel.
| 2 E David riconobbe che il Signore lo aveva confermato re sopra Israele, e che il suo regno era stato elevato sopra Israele suo popolo. |
3 Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem genuitque filios et filias; | 3 Davide prese altre mogli in Gerusalemme, e generò figli e figlie. |
4 et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab, Nathan et Salomon, | 4 Ecco i nomi di quelli che gli nacquero in Gerusalemme: Samua, Sobad, Natan, Salomone, |
5 Iebahar et Elisua et Eliphalet, | 5 Iebahar, Elisua, Elifalet, |
6 Noga quoque et Napheg et Iaphia, | 6 Noga, Nafeg, lafia, |
7 Elisama et Beeliada et Eliphalet.
| 7 Elisasela, Baaliada, Elialfet. |
8 Audientes autem Philisthim quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quaererent eum; quod cum audisset David, egressus est obviam eis. | 8 I Filistei, com'ebbero udito che David era stato unto re sopra tutto Israele, saliron tutti per cercarlo. David, saputo questo, uscì loro incontro. |
9 Porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim. | 9 I Filistei vennero e si sparsero per la valle dei Rafaim. |
10 Consuluitque David Deum dicens: “ Si ascendam contra Philisthaeos, et si trades eos in manu mea? ”. Et dixit ei Dominus: “ Ascende, et tradam eos in manu tua ”. | 10 David consultò il Signore, dicendo: « Devo salire contro i Filistei? Li darai nelle mie mani? » Il Signore rispose: « Sali e li darò nelle tue mani ». |
11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit: “ Dirupit Deus inimicos meos per manum meam sicut dirumpuntur aquae ”. Et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (id est Dominus diruptionum). | 11 Essi eran saliti a Baalfarasim, ove David li percosse e disse: « Il Signore ha per la mia mano dispersi i miei nemici, come si disperdono le acque ». Perciò quel luogo fu chiamato Baalfarasim. |
12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri.
| 12 I Filistei vi lasciarono i loro dèi, che, per ordine di David, furono dati alle fiamme. |
13 Alia etiam vice Philisthim irruerunt et diffusi sunt in valle; | 13 Anche un'altra volta i Filistei vennero a spargersi per quella valle. |
14 consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: “ Non ascendas post eos; circumdabis eos et venies contra illos ex adverso arborum celthium; | 14 David consultò di nuovo il Signore, e Dio gli disse: « Non li assalire di dietro, ma ritirati da loro per andar contro di essi dirimpetto ai peri. |
15 cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim ”. | 15 E quando sentirai il rumore di uno che cammini sulle cime dei peri, uscirai alla battaglia, perchè Dio è uscito dinanzi a te per colpire il campo dei Filistei». |
16 Fecit ergo David, sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazer. | 16 David, avendo fatto come Dio gli aveva comandato, percosse il campo dei Filistei da Gabaon sino a Gazerà. |
17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.
| 17 E la fama di David si sparse per tutti i paesi, e il Signore mise il timore di lui sopra tutte le genti. |