1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque, ut aedificarent ei domum. | 1 וישלח חירם מלך צר מלאכים אל דויד ועצי ארזים וחרשי קיר וחרשי עצים לבנות לו בית |
2 Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel et sublevatum esset regnum suum propter populum eius Israel.
| 2 וידע דויד כי הכינו יהוה למלך על ישראל כי נשאת למעלה מלכותו בעבור עמו ישראל |
3 Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem genuitque filios et filias; | 3 ויקח דויד עוד נשים בירושלם ויולד דויד עוד בנים ובנות |
4 et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab, Nathan et Salomon, | 4 ואלה שמות הילודים אשר היו לו בירושלם שמוע ושובב נתן ושלמה |
5 Iebahar et Elisua et Eliphalet, | 5 ויבחר ואלישוע ואלפלט |
6 Noga quoque et Napheg et Iaphia, | 6 ונגה ונפג ויפיע |
7 Elisama et Beeliada et Eliphalet.
| 7 ואלישמע ובעלידע ואליפלט |
8 Audientes autem Philisthim quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quaererent eum; quod cum audisset David, egressus est obviam eis. | 8 וישמעו פלשתים כי נמשח דויד למלך על כל ישראל ויעלו כל פלשתים לבקש את דויד וישמע דויד ויצא לפניהם |
9 Porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim. | 9 ופלשתים באו ויפשטו בעמק רפאים |
10 Consuluitque David Deum dicens: “ Si ascendam contra Philisthaeos, et si trades eos in manu mea? ”. Et dixit ei Dominus: “ Ascende, et tradam eos in manu tua ”. | 10 וישאל דויד באלהים לאמר האעלה על פלשתיים ונתתם בידי ויאמר לו יהוה עלה ונתתים בידך |
11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit: “ Dirupit Deus inimicos meos per manum meam sicut dirumpuntur aquae ”. Et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (id est Dominus diruptionum). | 11 ויעלו בבעל פרצים ויכם שם דויד ויאמר דויד פרץ האלהים את אויבי בידי כפרץ מים על כן קראו שם המקום ההוא בעל פרצים |
12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri.
| 12 ויעזבו שם את אלהיהם ויאמר דויד וישרפו באש |
13 Alia etiam vice Philisthim irruerunt et diffusi sunt in valle; | 13 ויסיפו עוד פלשתים ויפשטו בעמק |
14 consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: “ Non ascendas post eos; circumdabis eos et venies contra illos ex adverso arborum celthium; | 14 וישאל עוד דויד באלהים ויאמר לו האלהים לא תעלה אחריהם הסב מעליהם ובאת להם ממול הבכאים |
15 cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim ”. | 15 ויהי כשמעך את קול הצעדה בראשי הבכאים אז תצא במלחמה כי יצא האלהים לפניך להכות את מחנה פלשתים |
16 Fecit ergo David, sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazer. | 16 ויעש דויד כאשר צוהו האלהים ויכו את מחנה פלשתים מגבעון ועד גזרה |
17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.
| 17 ויצא שם דויד בכל הארצות ויהוה נתן את פחדו על כל הגוים |