1 וישוע שב מן הירדן מלא רוח הקדש וינהגהו הרוח המדברה | 1 Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane : et agebatur a Spiritu in desertum |
2 וינסהו השטן ארבעים יום ולא אכל מאומה בימים ההם ואחרי אשר תמו וירעב | 2 diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis : et consummatis illis esuriit. |
3 ויאמר אליו השטן אם בן האלהים אתה אמר אל האבן הזאת ותהי ללחם | 3 Dixit autem illi diabolus : Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. |
4 ויען אתו ישוע הן כתוב כי לא על הלחם לבדו יחיה האדם כי על כל מוצא פי יהוה | 4 Et respondit ad illum Jesus : Scriptum est : Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. |
5 ויעלהו השטן על הר גבה ויראהו ברגע אחד את כל ממלכות תבל | 5 Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis, |
6 ויאמר אליו השטן לך אתן את כל הממשלה הזאת ואת כבודן כי נמסרה בידי ונתתיה לאשר אחפץ | 6 et ait illi : Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum : quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa. |
7 ועתה אם תשתחוה לפני הכל יהיה לך | 7 Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia. |
8 ויען ישוע ויאמר אליו סור ממני השטן כי כתוב ליהוה אלהיך תשתחוה ואתו תעבד | 8 Et respondens Jesus, dixit illi : Scriptum est : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. |
9 ויביאהו ירושלים ויעמידהו על פנת בית המקדש ויאמר אליו אם בן האלהים אתה התנפל מזה מטה | 9 Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi : Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. |
10 כי כתוב כי מלאכיו יצוה לך לשמרך | 10 Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te : |
11 וכי על כפים ישאונך פן תגף באבן רגלך | 11 et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. |
12 ויען ישוע ויאמר אליו נאמר לא תנסה את יהוה אלהיך | 12 Et respondens Jesus, ait illi : Dictum est : Non tentabis Dominum Deum tuum. |
13 וככלות השטן כל מסה וירף ממנו עד עת | 13 Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.
|
14 וישב ישוע בגבורת הרוח אל הגליל ויצא שמעו בכל הככר | 14 Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo. |
15 והוא היה מלמד בבתי כנסיותיהם ויהללהו כלם | 15 Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus. |
16 ויבא אל נצרת אשר גדל שם וילך כמשפטו ביום השבת אל בית הכנסת ויקם לקרא בתורה | 16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere. |
17 ויתן לו ספר ישעיה הנביא ויפתח את הספר וימצא את המקום אשר היה כתוב בו | 17 Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat : |
18 רוח אדני עלי יען משח אתי לבשר ענוים | 18 Spiritus Domini super me : propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, |
19 שלחני לחבש לנשברי לב לקרא לשבוים דרור ולעורים פקח קוח לשלח רצוצים חפשים לקרא שנת רצון ליהוה | 19 prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributionis. |
20 ויהי כאשר גלל את הספר וישיבהו אל החזן וישב ועיני כל אשר בבית הכנסת נשאות אליו | 20 Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. |
21 ויחל ויאמר אליהם היום נתמלא הכתוב הזה באזניכם | 21 Cœpit autem dicere ad illos : Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris. |
22 וכלם העידהו ותמהו על דברי חן אשר יצאו מפיהו ויאמרו הלא זה הוא בן יוסף | 22 Et omnes testimonium illi dabant : et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant : Nonne hic est filius Joseph ? |
23 ויאמר אליהם הן תאמרו לי את המשל הזה רפא רפא את עצמך וככל אשר שמענו שנעשה בכפר נחום עשה כן גם פה בעיר מולדתך | 23 Et ait illis : Utique dicetis mihi hanc similitudinem : Medice cura teipsum : quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. |
24 ויאמר אמן אמר אני לכם כי אין נביא רצוי בארץ מולדתו | 24 Ait autem : Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. |
25 ואמת אני אמר לכם אלמנות רבות היו בישראל בימי אליהו בהעצר השמים שלש שנים וששה חדשים ורעב גדול היה בכל הארץ | 25 In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra : |
26 ולא נשלח אליהו אל אחת מהנה זולתי צרפתה אשר לצידון אל אשה אלמנה | 26 et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam. |
27 ומצרעים רבים היו בישראל בימי אלישע הנביא ולא טהר אחד מהם זולתי נעמן הארמי | 27 Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta : et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus. |
28 וימלאו כל אשר בבית הכנסת חמה בשמעם את אלה | 28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes. |
29 ויקומו וידיחו אותו אל מחוץ לעיר ויביאהו עד גב ההר אשר נבנתה עירם עליו למען השליכו מטה | 29 Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem : et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum. |
30 אך הוא עבר בתוכם וילך לדרכו | 30 Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.
|
31 וירד אל כפר נחום עיר הגליל וילמדם בשבתות | 31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis. |
32 וישתוממו על תורתו כי עצום דברו | 32 Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius. |
33 ואיש היה בבית הכנסת ובו רוח שד טמא ויצעק בקול גדול לאמר | 33 Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna, |
34 אתה מה לנו ולך ישוע הנצרי באת להאבידנו ידעתיך מי אתה קדוש האלהים | 34 dicens : Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio te quis sis, Sanctus Dei. |
35 ויגער בו ישוע לאמר האלם וצא ממנו ויפילהו השד בתוכם ויצא ממנו לא הרע לו | 35 Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit. |
36 ותפל אימה על כלם וידברו איש אל רעהו לאמר מה הדבר הזה כי בשלטן ובגבורה מצוה לרוחות הטמאה והמה יצאים | 36 Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes : Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt ? |
37 ושמעו הולך בכל מקמות הככר | 37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
|
38 ויקם מבית הכנסת ויבא ביתה שמעון וחמות שמעון אחזתה קדחת חזקה וישאלהו בעדה | 38 Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus : et rogaverunt illum pro ea. |
39 ויתיצב עליה ויגער בקדחת ותרף ממנה ותקם מהרה ותשרת אתם | 39 Et stans super illam imperavit febri : et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis. |
40 וכבוא השמש הביאו אליו כל אשר להם חלים חליים שונים וירפא אותם בשומו את ידיו על כל אחד מהם | 40 Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos. |
41 וגם שדים יצאו מרבים צעקים ואמרים אתה הוא המשיח בן האלהים ויגער בם ולא נתנם לדבר כי ידעו אשר הוא המשיח | 41 Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei : et increpans non sinebat ea loqui : quia sciebant ipsum esse Christum.
|
42 ויצא וילך לו כאור הבקר אל מקום חרבה והמון העם בקשהו ויבאו עדיו ויפצרו בו לבלתי סור מהם | 42 Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum : et detinebant illum ne discederet ab eis. |
43 ויאמר להם הן עלי לבשר גם לערים האחרות את בשורת מלכות האלהים כי לזאת שלחתי | 43 Quibus ille ait : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum. |
44 ויהי קורא בבתי הכנסיות אשר בגליל | 44 Et erat prædicans in synagogis Galilææ. |