Shemòt (שמות) - Esodo 23
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 לא תשא שמע שוא אל תשת ידך עם רשע להית עד חמס | 1 Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio, ut dicas falsum testimonium. |
2 לא תהיה אחרי רבים לרעת ולא תענה על רב לנטת אחרי רבים להטת | 2 Non sequeris turbam ad faciendum malum; nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies. |
3 ודל לא תהדר בריבו | 3 Pauperis quoque non misereberis in iudicio. |
4 כי תפגע שור איבך או חמרו תעה השב תשיבנו לו | 4 Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum. |
5 כי תראה חמור שנאך רבץ תחת משאו וחדלת מעזב לו עזב תעזב עמו | 5 Si videris asinum odientis te iacere sub onere suo, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. |
6 לא תטה משפט אבינך בריבו | 6 Non pervertes iudicium pauperis in lite eius. |
7 מדבר שקר תרחק ונקי וצדיק אל תהרג כי לא אצדיק רשע | 7 Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides, quia aversor impium. |
8 ושחד לא תקח כי השחד יעור פקחים ויסלף דברי צדיקים | 8 Nec accipies munera, quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum. |
9 וגר לא תלחץ ואתם ידעתם את נפש הגר כי גרים הייתם בארץ מצרים | 9 Peregrinum non opprimes; scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti. |
10 ושש שנים תזרע את ארצך ואספת את תבואתה | 10 Sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius. |
11 והשביעת תשמטנה ונטשתה ואכלו אביני עמך ויתרם תאכל חית השדה כן תעשה לכרמך לזיתך | 11 Anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui; et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri. Ita facies in vinea et in oliveto tuo. |
12 ששת ימים תעשה מעשיך וביום השביעי תשבת למען ינוח שורך וחמרך וינפש בן אמתך והגר | 12 Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena. |
13 ובכל אשר אמרתי אליכם תשמרו ושם אלהים אחרים לא תזכירו לא ישמע על פיך | 13 Omnia, quae dixi vobis, custodite, et nomen externorum deorum non invocabitis, neque audietur ex ore tuo. |
14 שלש רגלים תחג לי בשנה | 14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. |
15 את חג המצות תשמר שבעת ימים תאכל מצות כאשר צויתך למועד חדש האביב כי בו יצאת ממצרים ולא יראו פני ריקם | 15 Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus. |
16 וחג הקציר בכורי מעשיך אשר תזרע בשדה וחג האסף בצאת השנה באספך את מעשיך מן השדה | 16 Et sollemnitatem Messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro; sollemnitatem quoque Collectae in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. |
17 שלש פעמים בשנה יראה כל זכורך אל פני האדן יהוה | 17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo. |
18 לא תזבח על חמץ דם זבחי ולא ילין חלב חגי עד בקר | 18 Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane. |
19 ראשית בכורי אדמתך תביא בית יהוה אלהיך לא תבשל גדי בחלב אמו | 19 Primitias primarum frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae. |
20 הנה אנכי שלח מלאך לפניך לשמרך בדרך ולהביאך אל המקום אשר הכנתי | 20 Ecce ego mittam angelum, qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum, quem paravi. |
21 השמר מפניו ושמע בקלו אל תמר בו כי לא ישא לפשעכם כי שמי בקרבו | 21 Observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes; quia non dimittet, cum peccaveritis, quia est nomen meum in illo. |
22 כי אם שמע תשמע בקלו ועשית כל אשר אדבר ואיבתי את איביך וצרתי את צרריך | 22 Quod si audieris vocem eius et feceris omnia, quae loquor, inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te. |
23 כי ילך מלאכי לפניך והביאך אל האמרי והחתי והפרזי והכנעני החוי והיבוסי והכחדתיו | 23 Praecedet enim te angelus meus et introducet te ad Amorraeum et Hetthaeum et Pherezaeum Chananaeumque et Hevaeum et Iebusaeum, quos ego conteram. |
24 לא תשתחוה לאלהיהם ולא תעבדם ולא תעשה כמעשיהם כי הרס תהרסם ושבר תשבר מצבתיהם | 24 Non adorabis deos eorum nec coles eos; non facies secundum opera eorum, sed destrues eos et confringes lapides eorum. |
25 ועבדתם את יהוה אלהיכם וברך את לחמך ואת מימיך והסרתי מחלה מקרבך | 25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui. |
26 לא תהיה משכלה ועקרה בארצך את מספר ימיך אמלא | 26 Non erit abortiens nec sterilis in terra tua; numerum dierum tuorum implebo. |
27 את אימתי אשלח לפניך והמתי את כל העם אשר תבא בהם ונתתי את כל איביך אליך ערף | 27 Terrorem meum mittam in praecursum tuum et perturbabo omnem populum, ad quem ingre dieris; cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam |
28 ושלחתי את הצרעה לפניך וגרשה את החוי את הכנעני ואת החתי מלפניך | 28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum et Chananaeum et Hetthaeum, antequam introeas. |
29 לא אגרשנו מפניך בשנה אחת פן תהיה הארץ שממה ורבה עליך חית השדה | 29 Non eiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur, et multiplicentur contra te bestiae agri. |
30 מעט מעט אגרשנו מפניך עד אשר תפרה ונחלת את הארץ | 30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis et possideas terram. |
31 ושתי את גבלך מים סוף ועד ים פלשתים וממדבר עד הנהר כי אתן בידכם את ישבי הארץ וגרשתמו מפניך | 31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum et a deserto usque ad Fluvium. Tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro. |
32 לא תכרת להם ולאלהיהם ברית | 32 Non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum. |
33 לא ישבו בארצך פן יחטיאו אתך לי כי תעבד את אלהיהם כי יהיה לך למוקש | 33 Non habitent in terra tua, ne peccare te faciant in me, si servieris diis eorum; quod tibi certo erit in scandalum ”. |