Scrutatio

Martedi, 21 maggio 2024 - Santi Martiri Messicani (Cristoforo Magallanes Jara e 24 compagni) ( Letture di oggi)

Divrei Hayamim (דברי הימים) - 2 Cronache 17


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 וימלך יהושפט בנו תחתיו ויתחזק על ישראל1 Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israël.
2 ויתן חיל בכל ערי יהודה הבצרות ויתן נציבים בארץ יהודה ובערי אפרים אשר לכד אסא אביו2 Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda quæ erant vallatæ muris. Præsidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus.
3 ויהי יהוה עם יהושפט כי הלך בדרכי דויד אביו הראשנים ולא דרש לבעלים3 Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis : et non speravit in Baalim,
4 כי לאלהי אביו דרש ובמצותיו הלך ולא כמעשה ישראל4 sed in Deo patris sui : et perrexit in præceptis illius, et non juxta peccata Israël.
5 ויכן יהוה את הממלכה בידו ויתנו כל יהודה מנחה ליהושפט ויהי לו עשר וכבוד לרב5 Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat : factæque sunt ei infinitæ divitiæ, et multa gloria.
6 ויגבה לבו בדרכי יהוה ועוד הסיר את הבמות ואת האשרים מיהודה6 Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit.
7 ובשנת שלוש למלכו שלח לשריו לבן חיל ולעבדיה ולזכריה ולנתנאל ולמיכיהו ללמד בערי יהודה7 Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanaël, et Michæam, ut docerent in civitatibus Juda :
8 ועמהם הלוים שמעיהו ונתניהו וזבדיהו ועשהאל ושמרימות ויהונתן ואדניהו וטוביהו וטוב אדוניה הלוים ועמהם אלישמע ויהורם הכהנים8 et cum eis Levitas Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asaël quoque, et Semiramoth, et Jonathan, Adoniamque et Thobiam, et Thobadoniam Levitas, et cum eis Elisama, et Joran sacerdotes :
9 וילמדו ביהודה ועמהם ספר תורת יהוה ויסבו בכל ערי יהודה וילמדו בעם9 docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum.
10 ויהי פחד יהוה על כל ממלכות הארצות אשר סביבות יהודה ולא נלחמו עם יהושפט10 Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quæ erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat.
11 ומן פלשתים מביאים ליהושפט מנחה וכסף משא גם הערביאים מביאים לו צאן אילים שבעת אלפים ושבע מאות ותישים שבעת אלפים ושבע מאות11 Sed et Philisthæi Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti : Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem.
12 ויהי יהושפט הלך וגדל עד למעלה ויבן ביהודה בירניות וערי מסכנות12 Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime : atque ædificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas.
13 ומלאכה רבה היה לו בערי יהודה ואנשי מלחמה גבורי חיל בירושלם13 Et multa opera paravit in urbibus Juda : viri quoque bellatores et robusti erant in Jerusalem,
14 ואלה פקדתם לבית אבותיהם ליהודה שרי אלפים עדנה השר ועמו גבורי חיל שלש מאות אלף14 quorum iste numerus per domos atque familias singulorum : in Juda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia.
15 ועל ידו יהוחנן השר ועמו מאתים ושמונים אלף15 Post hunc Johanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia.
16 ועל ידו עמסיה בן זכרי המתנדב ליהוה ועמו מאתים אלף גבור חיל16 Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium.
17 ומן בנימן גבור חיל אלידע ועמו נשקי קשת ומגן מאתים אלף17 Hunc sequebatur robustus ad prælia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia.
18 ועל ידו יהוזבד ועמו מאה ושמונים אלף חלוצי צבא18 Post istum etiam Jozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum.
19 אלה המשרתים את המלך מלבד אשר נתן המלך בערי המבצר בכל יהודה19 Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis in universo Juda.