Scrutatio

Venerdi, 17 maggio 2024 - San Pasquale Baylon ( Letture di oggi)

Bereshìt (בראשית) - Genesi 37


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 וישב יעקב בארץ מגורי אביו בארץ כנען1 Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.
2 אלה תלדות יעקב יוסף בן שבע עשרה שנה היה רעה את אחיו בצאן והוא נער את בני בלהה ואת בני זלפה נשי אביו ויבא יוסף את דבתם רעה אל אביהם2 Et hæ sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
3 וישראל אהב את יוסף מכל בניו כי בן זקנים הוא לו ועשה לו כתנת פסים3 Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam.
4 ויראו אחיו כי אתו אהב אביהם מכל אחיו וישנאו אתו ולא יכלו דברו לשלם4 Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
5 ויחלם יוסף חלום ויגד לאחיו ויוספו עוד שנא אתו5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quæ causa majoris odii seminarium fuit.
6 ויאמר אליהם שמעו נא החלום הזה אשר חלמתי6 Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi :
7 והנה אנחנו מאלמים אלמים בתוך השדה והנה קמה אלמתי וגם נצבה והנה תסבינה אלמתיכם ותשתחוין לאלמתי7 putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.
8 ויאמרו לו אחיו המלך תמלך עלינו אם משול תמשל בנו ויוספו עוד שנא אתו על חלמתיו ועל דבריו8 Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris ? aut subjiciemur ditioni tuæ ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit.
9 ויחלם עוד חלום אחר ויספר אתו לאחיו ויאמר הנה חלמתי חלום עוד והנה השמש והירח ואחד עשר כוכבים משתחוים לי9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
10 ויספר אל אביו ואל אחיו ויגער בו אביו ויאמר לו מה החלום הזה אשר חלמת הבוא נבוא אני ואמך ואחיך להשתחות לך ארצה10 Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram ?
11 ויקנאו בו אחיו ואביו שמר את הדבר11 Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus considerabat.
12 וילכו אחיו לרעות את צאן אביהם בשכם12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
13 ויאמר ישראל אל יוסף הלוא אחיך רעים בשכם לכה ואשלחך אליהם ויאמר לו הנני13 dixit ad eum Israël : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad eos. Quo respondente,
14 ויאמר לו לך נא ראה את שלום אחיך ואת שלום הצאן והשבני דבר וישלחהו מעמק חברון ויבא שכמה14 Præsto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem :
15 וימצאהו איש והנה תעה בשדה וישאלהו האיש לאמר מה תבקש15 invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret.
16 ויאמר את אחי אנכי מבקש הגידה נא לי איפה הם רעים16 At ille respondit : Fratres meos quæro : indica mihi ubi pascant greges.
17 ויאמר האיש נסעו מזה כי שמעתי אמרים נלכה דתינה וילך יוסף אחר אחיו וימצאם בדתן17 Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.
18 ויראו אתו מרחק ובטרם יקרב אליהם ויתנכלו אתו להמיתו18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere :
19 ויאמרו איש אל אחיו הנה בעל החלמות הלזה בא19 et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit :
20 ועתה לכו ונהרגהו ונשלכהו באחד הברות ואמרנו חיה רעה אכלתהו ונראה מה יהיו חלמתיו20 venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque : Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
21 וישמע ראובן ויצלהו מידם ויאמר לא נכנו נפש21 Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat :
22 ויאמר אלהם ראובן אל תשפכו דם השליכו אתו אל הבור הזה אשר במדבר ויד אל תשלחו בו למען הציל אתו מידם להשיבו אל אביו22 Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.
23 ויהי כאשר בא יוסף אל אחיו ויפשיטו את יוסף את כתנתו את כתנת הפסים אשר עליו23 Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita :
24 ויקחהו וישלכו אתו הברה והבור רק אין בו מים24 miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam.
25 וישבו לאכל לחם וישאו עיניהם ויראו והנה ארחת ישמעאלים באה מגלעד וגמליהם נשאים נכאת וצרי ולט הולכים להוריד מצרימה25 Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum.
26 ויאמר יהודה אל אחיו מה בצע כי נהרג את אחינו וכסינו את דמו26 Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius ?
27 לכו ונמכרנו לישמעאלים וידנו אל תהי בו כי אחינו בשרנו הוא וישמעו אחיו27 melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur : frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
28 ויעברו אנשים מדינים סחרים וימשכו ויעלו את יוסף מן הבור וימכרו את יוסף לישמעאלים בעשרים כסף ויביאו את יוסף מצרימה28 Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Ægyptum.
29 וישב ראובן אל הבור והנה אין יוסף בבור ויקרע את בגדיו29 Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum :
30 וישב אל אחיו ויאמר הילד איננו ואני אנה אני בא30 et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo ?
31 ויקחו את כתנת יוסף וישחטו שעיר עזים ויטבלו את הכתנת בדם31 Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt :
32 וישלחו את כתנת הפסים ויביאו אל אביהם ויאמרו זאת מצאנו הכר נא הכתנת בנך הוא אם לא32 mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii tui sit, an non.
33 ויכירה ויאמר כתנת בני חיה רעה אכלתהו טרף טרף יוסף33 Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.
34 ויקרע יעקב שמלתיו וישם שק במתניו ויתאבל על בנו ימים רבים34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.
35 ויקמו כל בניו וכל בנתיו לנחמו וימאן להתנחם ויאמר כי ארד אל בני אבל שאלה ויבך אתו אביו35 Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
36 והמדנים מכרו אתו אל מצרים לפוטיפר סריס פרעה שר הטבחים36 Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.