Scrutatio

Sabato, 11 maggio 2024 - San Fabio e compagni ( Letture di oggi)

Bereshìt (בראשית) - Genesi 21


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויהוה פקד את שרה כאשר אמר ויעש יהוה לשרה כאשר דבר1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, et implevit Sarae, quae locutus est;
2 ותהר ותלד שרה לאברהם בן לזקניו למועד אשר דבר אתו אלהים2 concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus.
3 ויקרא אברהם את שם בנו הנולד לו אשר ילדה לו שרה יצחק3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac
4 וימל אברהם את יצחק בנו בן שמנת ימים כאשר צוה אתו אלהים4 et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus.
5 ואברהם בן מאת שנה בהולד לו את יצחק בנו5 Cum Abraham centum esset annorum, natus est ei Isaac filius eius.
6 ותאמר שרה צחק עשה לי אלהים כל השמע יצחק לי6 Dixitque Sara:
“Risum fecit mihi Deus;
quicumque audierit, corridebit mihi ?.
7 ותאמר מי מלל לאברהם היניקה בנים שרה כי ילדתי בן לזקניו7 Rursumque ait:
? Quis auditurum crederet Abraham
quod Sara lactaret filios,
quia peperit ei filium
iam seni?”.
8 ויגדל הילד ויגמל ויעש אברהם משתה גדול ביום הגמל את יצחק8 Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
9 ותרא שרה את בן הגר המצרית אשר ילדה לאברהם מצחק9 Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae iocantem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:
10 ותאמר לאברהם גרש האמה הזאת ואת בנה כי לא יירש בן האמה הזאת עם בני עם יצחק10 “Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac”.
11 וירע הדבר מאד בעיני אברהם על אודת בנו11 Dure accepit hoc Abraham propter filium suum.
12 ויאמר אלהים אל אברהם אל ירע בעיניך על הנער ועל אמתך כל אשר תאמר אליך שרה שמע בקלה כי ביצחק יקרא לך זרע12 Cui dixit Deus: “Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen.
13 וגם את בן האמה לגוי אשימנו כי זרעך הוא13 Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est”.
14 וישכם אברהם בבקר ויקח לחם וחמת מים ויתן אל הגר שם על שכמה ואת הילד וישלחה ותלך ותתע במדבר באר שבע14 Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat in deserto Bersabee.
15 ויכלו המים מן החמת ותשלך את הילד תחת אחד השיחם15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unum arbustum
16 ותלך ותשב לה מנגד הרחק כמטחוי קשת כי אמרה אל אראה במות הילד ותשב מנגד ותשא את קלה ותבך16 et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: “Non videbo morientem puerum”. Et sedens contra levavit vocem suam et flevit.
17 וישמע אלהים את קול הנער ויקרא מלאך אלהים אל הגר מן השמים ויאמר לה מה לך הגר אל תיראי כי שמע אלהים אל קול הנער באשר הוא שם17 Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque angelus Dei Agar de caelo dicens: “Quid tibi, Agar? Noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est.
18 קומי שאי את הנער והחזיקי את ידך בו כי לגוי גדול אשימנו18 Surge, tolle puerum et tene illum manu tua, quia in gentem magnam faciam eum”.
19 ויפקח אלהים את עיניה ותרא באר מים ותלך ותמלא את החמת מים ותשק את הנער19 Aperuitque Deus oculos eius; quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere.
20 ויהי אלהים את הנער ויגדל וישב במדבר ויהי רבה קשת20 Et fuit Deus cum eo; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis sagittarius.
21 וישב במדבר פארן ותקח לו אמו אשה מארץ מצרים21 Habitavitque in deserto Pharan; et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti.
22 ויהי בעת ההוא ויאמר אבימלך ופיכל שר צבאו אל אברהם לאמר אלהים עמך בכל אשר אתה עשה22 Eodem tempore dixit Abimelech et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: “Deus tecum est in universis, quae agis.
23 ועתה השבעה לי באלהים הנה אם תשקר לי ולניני ולנכדי כחסד אשר עשיתי עמך תעשה עמדי ועם הארץ אשר גרתה בה23 Iura ergo per Deum, ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae; sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies mihi et terrae, in qua versatus es advena”.
24 ויאמר אברהם אנכי אשבע24 Dixitque Abraham: “Ego iurabo”.
25 והוכח אברהם את אבימלך על אדות באר המים אשר גזלו עבדי אבימלך25 Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius.
26 ויאמר אבימלך לא ידעתי מי עשה את הדבר הזה וגם אתה לא הגדת לי וגם אנכי לא שמעתי בלתי היום26 Responditque Abimelech: “Nescivi quis fecerit hanc rem; sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie”.
27 ויקח אברהם צאן ובקר ויתן לאבימלך ויכרתו שניהם ברית27 Tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech; percusseruntque ambo foedus.
28 ויצב אברהם את שבע כבשת הצאן לבדהן28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
29 ויאמר אבימלך אל אברהם מה הנה שבע כבשת האלה אשר הצבת לבדנה29 Cui dixit Abimelech: “Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum?”.
30 ויאמר כי את שבע כבשת תקח מידי בעבור תהיה לי לעדה כי חפרתי את הבאר הזאת30 At ille: “Septem, inquit, agnas accipies de manu mea, ut sint in testimonium mihi, quoniam ego fodi puteum istum”.
31 על כן קרא למקום ההוא באר שבע כי שם נשבעו שניהם31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque iuraverunt.
32 ויכרתו ברית בבאר שבע ויקם אבימלך ופיכל שר צבאו וישבו אל ארץ פלשתים32 Et inierunt foedus in Bersabee.
33 ויטע אשל בבאר שבע ויקרא שם בשם יהוה אל עולם33 Surrexit autem Abimelech et Phicol princeps militiae eius reversique sunt in terram Philisthim. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini, Dei aeterni. 34 Et fuit colonus in terra Philisthim diebus multis.
34 ויגר אברהם בארץ פלשתים ימים רבים