| 1 Adam, Seth, Enos, |
| 2 Cainan, Malaleel, Iared, |
| 3 Henoch, Ma thusala, Lamech, |
| 4 Noe, Sem, Cham et Iapheth.
|
| 5 Filii Iapheth: Gomer, Magog, Madai et Iavan, Thubal, Mosoch, Thiras. |
| 6 Porro filii Gomer: Aschenez et Riphath et Thogorma. |
| 7 Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Getthim et Rodanim.
|
| 8 Filii Cham: Chus et Mesraim, Phut et Chanaan. |
| 9 Filii autem Chus: Saba et Hevila, Sabatha et Regma et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba et Dedan. |
| 10 Chus autem genuit Nemrod; iste coepit esse potens in terra. |
| 11 Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nephthuim, |
| 12 Phetrusim quoque et Chasluim, de quibus egressi sunt Philisthim e Caphtorim. |
| 13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum, Heth, |
| 14 Iebusaeum quoque et Amorraeum et Gergesaeum |
| 15 Hevaeumque et Aracaeum et Sinaeum, |
| 16 Aradium quoque et Samaraeum et Emathaeum.
|
| 17 Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram. Filii autem Aram: Us et Hul et Gether et Mes. |
| 18 Arphaxad autem genuit Sala, qui et ipse genuit Heber. |
| 19 Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus eius divisa est terra, et nomen fratris eius Iectan. |
| 20 Iectan autem genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth et Iare, |
| 21 Adoram quoque et Uzal et Decla, |
| 22 Ebal etiam et Abimael et Saba necnon |
| 23 et Ophir et Hevila et Iobab; omnes isti filii Iectan.
|
| 24 Sem, Arphaxad, Sala, |
| 25 Heber, Phaleg, Reu, |
| 26 Seruch, Nachor, Thare, |
| 27 Abram: iste est Abraham.
|
| 28 Filii autem Abraham: Isaac et Ismael. |
| 29 Et hae generationes eorum: primogenitus Ismaelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam, |
| 30 Masma et Duma, Massa, Hadad et Thema, |
| 31 Iethur, Naphis, Cedma; hi sunt filii Ismaelis.
|
| 32 Filii autem Ceturae concubinae Abraham, quos genuit: Zamran, Iecsan, Madan, Madian, Iesboc, Sue. Porro filii Iecsan: Saba et Dedan. Filii autem Dedan: Assurim et Latusim et Loommim. |
| 33 Filii autem Madian: Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Ceturae.
|
| 34 Generavit autem Abraham Isaac, cuius fuerunt filii Esau et Israel.
|
| 35 Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Iehus, Ialam, Core. |
| 36 Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sepho, Gatham, Cenez, Thamna, Amalec. |
| 37 Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza.
|
| 38 Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan. |
| 39 Filii Lotan: Hori, Hemam; soror autem Lotan fuit Thamna. |
| 40 Filii Sobal: Alvan et Manahath et Ebal et Sepho et Onam. Filii Sebeon: Aia et Ana. |
| 41 Filii Ana: Dison. Filii Dison: Hemdan et Eseban et Iethran et Charran. |
| 42 Filii Eser: Bilhan et Zavan et Iacan. Filii Disan: Us et Aran.
|
| 43 Isti sunt reges, qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israel: Bela filius Beor, et nomen civitatis eius Denaba. |
| 44 Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra. |
| 45 Cumque et Iobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. |
| 46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab; et nomen civitatis eius Avith. |
| 47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. |
| 48 Sed et Semla mortuus est; et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quae iuxta amnem sita est. |
| 49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Baalhanan filius Achobor. |
| 50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad, cuius urbis fuit nomen Phau; et appellata est uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab.
|
| 51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse coeperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth, |
| 52 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, |
| 53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, |
| 54 dux Magdiel, dux Iram. Hi duces Edom.
|