Livre d'Isaïe 49
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| Le Sainte Bible Fillion | VULGATA |
|---|---|
| 1 Audite, insulæ, et attendite, populi de longe : Dominus ab utero vocavit me ; de ventre matris meæ recordatus est nominis mei. | |
| 2 Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suæ protexit me, et posuit me sicut sagittam electam : in pharetra sua abscondit me. | |
| 3 Et dixit mihi : Servus meus es tu Israël, quia in te gloriabor. | |
| 4 Et ego dixi : In vacuum laboravi ; sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi : ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo. | |
| 5 Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israël non congregabitur ; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. | |
| 6 Et dixit : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas : ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. | |
| 7 Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum : Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te. | |
| 8 Hæc dicit Dominus : In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui : et servavi te, et dedi te in fœdus populi, ut suscitares terram, et possideres hæreditates dissipatas ; | |
| 9 ut diceres his qui vincti sunt : Exite, et his qui in tenebris : Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum. | |
| 10 Non esurient neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos. | |
| 11 Et ponam omnes montes meos in viam, et semitæ meæ exaltabuntur. | |
| 12 Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi. | |
| 13 Laudate, cæli, et exsulta, terra ; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur. | |
| 14 Et dixit Sion : Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei. | |
| 15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. | |
| 16 Ecce in manibus meis descripsi te ; muri tui coram oculis meis semper. | |
| 17 Venerunt structores tui ; destruentes te et dissipantes a te exibunt. | |
| 18 Leva in circuitu oculos tuos, et vide : omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa ; | |
| 19 quia deserta tua, et solitudines tuæ, et terra ruinæ tuæ, nunc angusta erunt præ habitatoribus ; et longe fugabuntur qui absorbebant te. | |
| 20 Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ : Angustus est mihi locus ; fac spatium mihi ut habitem. | |
| 21 Et dices in corde tuo : Quis genuit mihi istos ? ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva ; et istos quis enutrivit ? ego destituta et sola ; et isti ubi erant ? | |
| 22 Hæc dicit Dominus Deus : Ecce levabo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum : et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt. | |
| 23 Et erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ ; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum. | |
| 24 Numquid tolletur a forti præda ? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit ? | |
| 25 Quia hæc dicit Dominus : Equidem, et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo. | |
| 26 Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob. |