Livre d'Isaïe 32
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| Le Sainte Bible Fillion | VULGATA |
|---|---|
| 1 Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt. | |
| 2 Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate ; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta. | |
| 3 Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt. | |
| 4 Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. | |
| 5 Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major ; | |
| 6 stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat. | |
| 7 Fraudulenti vasa pessima sunt ; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium. | |
| 8 Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit. | |
| 9 Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam ; filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum. | |
| 10 Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes ; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. | |
| 11 Obstupescite, opulentæ ; conturbamini, confidentes : exuite vos et confundimini ; accingite lumbos vestros. | |
| 12 Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. | |
| 13 Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent : quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis ! | |
| 14 Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum ; gaudium onagrorum, pascua gregum. | |
| 15 Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur. | |
| 16 Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit. | |
| 17 Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum. | |
| 18 Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta. | |
| 19 Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas. | |
| 20 Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini. |