Giobbe (ايوب) 21
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
SMITH VAN DYKE | VULGATA |
---|---|
1 فاجاب ايوب وقال | 1 Respondens autem Job, dixit : |
2 اسمعوا قولي سمعا وليكن هذا تعزيتكم. | 2 Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam. |
3 احتملوني وانا اتكلم وبعد كلامي استهزئوا. | 3 Sustinete me, et ego loquar : et post mea, si videbitur, verba, ridete. |
4 اما انا فهل شكواي من انسان. وان كانت فلماذا لا تضيق روحي. | 4 Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari ? |
5 تفرسوا فيّ وتعجبوا وضعوا اليد على الفم | 5 Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro. |
6 عندما اتذكر ارتاع واخذت بشري رعدة. | 6 Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. |
7 لماذا تحيا الاشرار ويشيخون نعم ويتجبّرون قوة. | 7 Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis ? |
8 نسلهم قائم امامهم معهم وذريتهم في اعينهم. | 8 Semen eorum permanet coram eis : propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. |
9 بيوتهم آمنة من الخوف وليس عليهم عصا الله. | 9 Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos. |
10 ثورهم يلقح ولا يخطئ. بقرتهم تنتج ولا تسقط. | 10 Bos eorum concepit, et non abortivit : vacca peperit, et non est privata fœtu suo. |
11 يسرحون مثل الغنم رضّعهم واطفالهم ترقص. | 11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus. |
12 يحملون الدف والعود ويطربون بصوت المزمار. | 12 Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. |
13 يقضون ايامهم بالخير. في لحظة يهبطون الى الهاوية. | 13 Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. |
14 فيقولون للّه ابعد عنا. وبمعرفة طرقك لا نسرّ. | 14 Qui dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. |
15 من هو القدير حتى نعبده وماذا ننتفع ان التمسناه | 15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ? et quid nobis prodest si oraverimus illum ? |
16 هوذا ليس في يدهم خيرهم. لتبعد عني مشورة الاشرار. | 16 Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me. |
17 كم ينطفئ سراج الاشرار ويأتي عليهم بوارهم او يقسم لهم اوجاعا في غضبه | 17 Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui ? |
18 او يكونون كالتبن قدام الريح وكالعاصفة التي تسرقها الزوبعة. | 18 Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit. |
19 الله يخزن اثمه لبنيه. ليجازه نفسه فيعلم. | 19 Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet. |
20 لتنظر عيناه هلاكه ومن حمة القدير يشرب. | 20 Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet. |
21 فما هي مسرّته في بيته بعده وقد تعيّن عدد شهوره | 21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur ? |
22 أالله يعلم معرفة وهو يقضي على العالين. | 22 Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat ? |
23 هذا يموت في عين كماله. كله مطمئن وساكن. | 23 Iste moritur robustus et sanus, dives et felix : |
24 احواضه ملآنة لبنا ومخ عظامه طريء. | 24 viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur : |
25 وذلك يموت بنفس مرة ولم يذق خيرا. | 25 alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus : |
26 كلاهما يضطجعان معا في التراب والدود يغشاهما | 26 et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. |
27 هوذا قد علمت افكاركم والنيات التي بها تظلمونني. | 27 Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. |
28 لانكم تقولون اين بيت العاتي واين خيمة مساكن الاشرار. | 28 Dicitis enim : Ubi est domus principis ? et ubi tabernacula impiorum ? |
29 أفلم تسالوا عابري السبيل ولم تفطنوا لدلائلهم. | 29 Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis : |
30 انه ليوم البوار يمسك الشرير ليوم السخط يقادون. | 30 quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur. |
31 من يعلن طريقه لوجهه. ومن يجازيه على ما عمل. | 31 Quis arguet coram eo viam ejus ? et quæ fecit, quis reddet illi ? |
32 هو الى القبور يقاد وعلى المدفن يسهر. | 32 Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit. |
33 حلو له مدر الوادي. يزحف كل انسان وراءه وقدامه ما لا عدد له. | 33 Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles. |
34 فكيف تعزونني باطلا واجوبتكم بقيت خيانة | 34 Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati ? |