1 وعمل مذبح نحاس طوله عشرون ذراعا وعرضه عشرون ذراعا وارتفاعه عشر اذرع. | 1 Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum |
2 وعمل البحر مسبوكا عشر اذرع من شفته الى شفته وكان مدورا مستديرا وارتفاعه خمس اذرع وخيط ثلاثون ذراعا يحيط بدائره. | 2 altitudinis. Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum; quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius. |
3 وشبه قثّاء تحته مستديرا يحيط به على استدارته للذراع عشر تحيط بالبحر مستديرة والقثّاء صفّان قد سبكت بسبكه | 3 Similitudo quoque boum erat subter illud, in circuitu circumdabant illud — decem cubitis — duobus versibus alvum maris circuibant boves fusiles in una fusione cum mari. |
4 كان قائما على اثني عشر ثورا ثلاثة متجهة الى الشمال وثلاثة متجهة الى الغرب وثلاثة متجهة الى الجنوب وثلاثة متجهة الى الشرق والبحر عليها من فوق وجميع اعجازها الى داخل. | 4 Et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem, porro tres alii meridiem et tres, qui reliqui erant, orientem habentes mare superpositum; posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari. |
5 وغلظه شبر وشفته كعمل شفة كاس بزهر سوسن. يأخذ ويسع ثلاثة الآف بثّ. | 5 Porro vastitas eius habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii; capiebatque tria milia batos.
|
6 وعمل عشر مراحض وجعل خمسا عن اليمين وخمسا عن اليسار للاغتسال فيها. كانوا يغسلون فيها ما يقربونه محرقة والبحر لكي يغتسل فيه الكهنة. | 6 Fecit quoque luteres decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia, quae in holocaustum oblaturi erant; porro in mari sacerdotes lavabantur.
|
7 وعمل منائر ذهب عشرا كرسمها وجعلها في الهيكل خمسا عن اليمين وخمسا عن اليسار. | 7 Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem, qua iussa erant fieri, et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris. |
8 وعمل عشر موائد ووضعها في الهيكل خمسا عن اليمين وخمسا عن اليسار. وعمل مئة منضحة من ذهب. | 8 Necnon et mensas decem, et posuit eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris; phialas quoque aureas centum.
|
9 وعمل دار الكهنة والدار العظيمة ومصاريع الدار وغشّى مصاريعها بنحاس. | 9 Fecit etiam atrium sacerdotum et atrium grande et ostia in atrio, quae texit aere. |
10 وجعل البحر الى الجانب الايمن الى الشرق من جهة الجنوب | 10 Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem.
|
11 وعمل حورام القدور والرفوش والمناضح وانتهى حورام من عمل العمل الذي صنعه للملك سليمان في بيت الله | 11 Fecit autem Hiram lebetes et vatilla et phialas et complevit omne opus regis Salomonis in domo Dei; |
12 العمودين وكرتي التاجين على راسي العمودين والشبكتين لتغطية كرتي التاجين اللذين على راسي العمودين | 12 hoc est columnas duas et globos et capitella super caput columnarum duarum et serta duo, quae tegerent globos capitellorum; |
13 والرمانات الاربع مئة للشبكتين صفّي رمان للشبكة الواحدة لتغطية كرتي التاجين اللذين على العمودين | 13 malogranata quoque quadringenta et serta duo, ita ut bini ordines malogranatorum singulis sertis iungerentur, quae protegerent globos capitellorum columnarum. |
14 وعمل القواعد وعمل المراحض على القواعد | 14 Bases etiam fecit et luteres, quos superposuit basibus, |
15 والبحر الواحد والاثني عشر ثورا تحته | 15 mare unum, boves quoque duodecim sub mari; |
16 والقدور والرفوش والمناشل وكل آنيتها عملها للملك سليمان حورام ابي لبيت الرب من نحاس مجلي. | 16 et lebetes et vatilla et fuscinulas: omnia vasa fecit regi Salomoni Hiram magister eius pro domo Domini ex aere mundissimo. |
17 في غور الاردن سبكها الملك في ارض الخزف بين سكوت وصردة | 17 In regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Succoth et Saredatha. |
18 وعمل سليمان كل هذه الآنية كثيرة جدا لانه لم يتحقق وزن النحاس. | 18 Fecitque Salomon multitudinem vasorum innumerabilem, ita ut ignoraretur pondus aeris.
|
19 وعمل سليمان كل الآنية التي لبيت الله ومذبح الذهب والموائد وعليها خبز الوجوه | 19 Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis; |
20 والمنائر وسرجها لتّتقد حسب المرسوم امام المحراب من ذهب خالص | 20 candelabra quoque cum lucernis suis, ut lucerent ante Dabir iuxta ritum, ex auro purissimo, |
21 والازهار والسرج والملاقط من ذهب. وهو ذهب كامل. | 21 et florem et lucernas et forcipes aureos: omnia de auro perfectissimo facta sunt; |
22 والمقاص والمناضح والصحون والمجامر من ذهب خالص. وباب البيت ومصاريعه الداخلية لقدس الاقداس ومصاريع بيت الهيكل من ذهب | 22 cultros quoque et phialas et sartagines et turibula ex auro purissimo. Et ostia templi interiora in sancta sanctorum et ostia templi forinsecus aurea.
|