Scrutatio

Mercoledi, 29 maggio 2024 - Sant'Alessandro ( Letture di oggi)

Primo libro di Samuele 7


font
NOVA VULGATABIBBIA VOLGARE
1 Venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini sursum et intulerunt eam in domum Abinadab in colle; Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini.
1 E vennero quelli di Cariatiarim, e rimenarono l'arca di Dio, e portaronla in casa di Aminadab in Gabaa; e santificarono Eleazaro suo figliuolo, acciò che guardasse l'arca di Dio.
2 Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies; erat quippe iam annus vicesimus, et ingemuit omnis domus Israel post Dominum.2 E fu fatto, dal dì che l'arca istette in Cariatiarim, che i dì moltiplicarono; onde era l'anno vigesimo; e tutta la casa d' Israel riposò dopo il Signore.
3 Ait autem Samuel ad universam domum Israel dicens: “ Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthim ”.3 E Samuel disse a tutta la casa d'Israel: se voi tornate al vostro Signore Iddio con tutto il vostro cuore, tollete via del mezzo di voi gli dii d'altrui, Baalim e Astarot; e apparecchiate i vostri cuori a Dio, e servite a lui solo, ed egli vi libererà dalle mani de' Filistei.
4 Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli.
4 E i figliuoli d' Israel tolsero via Baalim e Astarot, e servirono solo al Signore.
5 Dixit autem Samuel: “ Congregate universum Israel in Maspha, ut orem pro vobis Dominum ”.5 E Samuel disse; raunate tutto Israel in Masfat, acciò ch' io ori per voi il Signore.
6 Et convenerunt in Maspha hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi: “ Peccavimus Domino ”. Iudicavitque Samuel filios Israel in Maspha.
6 E raunaronsi in Masfat; e trassero l'acqua, e sparserla in cospetto di Dio, e digiunarono in quel dì, e dissero: Signore, noi abbiamo peccato a te. E giudicò Samuel i figliuoli d' Israel in Masfat.
7 Et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israel in Maspha, et ascenderunt principes Philisthinorum ad Israel. Quod cum audissent filii Israel, timuerunt a facie Philisthinorum7 E i Filistei udirono che i figliuoli d' Israel erano congregati in Masfat, e i savii de' Filistei ascenderono ad Israel. La quale cosa udendo i figliuoli d' Israel, temerono la presenza de' Filistei.
8 dixeruntque ad Samuel: “ Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum ”.8 E dissono a Samuel: non cessare di chiamare per noi al nostro Signore Iddio, che ci salvi delle mani de' Filistei.
9 Tulit ergo Samuel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino; et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus.9 E tolse Samuel uno agnello lattante, e offerillo integro in olocausto a Dio; e chiamò Samuel a Dio per Israel, ed esaudillo il Signore.
10 Factum est autem cum Samuel offerret holocaustum, Philisthim iniere proelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israel.10 E offerendo Samuel olocausto, intervenne che i Filistei cominciarono la battaglia contro ad Israel; e Dominedio tonò in quel di sopra gli Filistei con grande rumore, e spaventogli, e furon tagliati dai figliuoli d' Israel.
11 Egressique viri Israel de Maspha persecuti sunt Philisthaeos et percusserunt eos usque ad locum, qui erat subter Bethchar.11 E usciti i figliuoli d' Israel di Masfat, perseguitorono i Filistei insino al luogo ch' era sotto Betcar.
12 Tulit autem Samuel lapidem unum et posuit eum inter Maspha et inter Sen et vocavit nomen loci illius Abenezer (id est Lapis adiutorii) dixitque: “ Hucusque auxiliatus est nobis Dominus ”.
12 E Samuel tolse una pietra, e puosela tra Masfat e Sen; e chiamò il nome di quello luogo PIETRA D'ADIUTORIO, e disse: insino a quiritta Iddio Signore n'ha aiutati.
13 Et humiliati sunt Philisthim nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israel. Facta est itaque manus Domini super Philisthaeos cunctis diebus Samuel.13 E furono umiliati gli Filistei, e non presumerono più entrare nelli confini d' Israel. E fu fatta la mano di Dio sopra gli Filistei tutto il tempo di Samuel.
14 Et redditae sunt urbes, quas tulerant Philisthim ab Israel, Israeli ab Accaron usque Geth; et terminos earum liberavit Israel de manu Philisthinorum. Eratque pax inter Israel et Amorraeum.
14 E furono rendute tutte le città che i Filistei aveano tolte ai figliuoli d' Israel, da Accaron insino a Get e a' suoi confini; e liberò Israel dalle mani de' Filistei, ed era pace tra Israel e lo Amorreo.
15 Iudicabat quoque Samuel Israel cunctis diebus vitae suae15 E Samuel giudicava Israel per tutti i dì della sua vita.
16 et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgala et Maspha et iudicabat Israelem in supradictis locis. Revertebaturque in Rama; ibi enim erat domus eius, et ibi iudicabat Israelem. Aedificavit etiam ibi altare Domino.
16 E andava ogni anno cercando Betel e Galgala e Masfat; e in quelli luoghi giudicava Israel.
17 E ritornavasi in Ramata, però che ivi era la sua casa; e ivi giudicava Israel; e ivi edificò l'altare al Signore.