1 Venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini sursum et intulerunt eam in domum Abinadab in colle; Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini.
| 1 Vinieron las gentes de Quiryat Yearim y subieron el arca de Yahveh. La llevaron a la casa de Abinadab, en la loma, y consagraron a su hijo Eleazar para que custodiase el arca de Yahveh. |
2 Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies; erat quippe iam annus vicesimus, et ingemuit omnis domus Israel post Dominum. | 2 Pasaron muchos días - veinte años - desde el día en que el arca se instaló en Quiryat Yearim, y toda la casa de Israel suspiró por Yahveh. |
3 Ait autem Samuel ad universam domum Israel dicens: “ Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthim ”. | 3 Entonces Samuel habló así a toda la casa de Israel: «Si os volvéis a Yahveh con todo vuestro corazón, quitad de en medio de vosotros los dioses extranjeros y las Astartés, fijad vuestro corazón en Yahveh y servidle a él solo y entonces él os librará de la mano de los filisteos». |
4 Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli.
| 4 Los israelitas quitaron los Baales y las Astartés y sirvieron sólo a Yahveh. |
5 Dixit autem Samuel: “ Congregate universum Israel in Maspha, ut orem pro vobis Dominum ”. | 5 Samuel dijo: «Congregad a todo Israel en Mispá y yo suplicaré a Yahveh por vosotros». |
6 Et convenerunt in Maspha hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi: “ Peccavimus Domino ”. Iudicavitque Samuel filios Israel in Maspha.
| 6 Se congregaron, pues, en Mispá, sacaron agua, que derramaron ante Yahveh, ayunaron aquel día y dijeron: «Hemos pecado contra Yahveh». Samuel juzgó a los israelitas en Mispá. |
7 Et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israel in Maspha, et ascenderunt principes Philisthinorum ad Israel. Quod cum audissent filii Israel, timuerunt a facie Philisthinorum | 7 Cuando los filisteos supieron que los israelitas se habían reunido en Mispá, subieron los tiranos de los filisteos contra Israel. Habiéndolo oído los israelitas, temieron a los filisteos |
8 dixeruntque ad Samuel: “ Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum ”. | 8 y dijeron los israelitas a Samuel: «No dejes de invocar a Yahveh nuestro Dios, para que él nos salve de la mano de los filisteos». |
9 Tulit ergo Samuel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino; et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus. | 9 Tomó Samuel un cordero lechal y lo ofreció entero en holocausto a Yahveh, invocó a Yahveh en favor de Israel y Yahveh le escuchó. |
10 Factum est autem cum Samuel offerret holocaustum, Philisthim iniere proelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israel. | 10 Estaba Samuel ofreciendo el holocausto, cuando los filisteos presentaron batalla a Israel, pero tronó Yahveh aquel día con gran estruendo sobre los filisteos, los llenó de terror y fueron batidos ante Israel. |
11 Egressique viri Israel de Maspha persecuti sunt Philisthaeos et percusserunt eos usque ad locum, qui erat subter Bethchar. | 11 Los hombres de Israel salieron de Mispá y persiguieron a los filisteos desbaratándolos hasta más abajo de Bet Kar. |
12 Tulit autem Samuel lapidem unum et posuit eum inter Maspha et inter Sen et vocavit nomen loci illius Abenezer (id est Lapis adiutorii) dixitque: “ Hucusque auxiliatus est nobis Dominus ”.
| 12 Tomó entonces Samuel una piedra y la erigió entre Mispá y Yesaná y le dio el nombre de Eben Haézer, diciendo: «Hasta aquí nos ha socorrido Yahveh». |
13 Et humiliati sunt Philisthim nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israel. Facta est itaque manus Domini super Philisthaeos cunctis diebus Samuel. | 13 Los filisteos fueron humillados. No volvieron más sobre el territorio de Israel y la mano de Yahveh pesó sobre los filisteos durante toda la vida de Samuel. |
14 Et redditae sunt urbes, quas tulerant Philisthim ab Israel, Israeli ab Accaron usque Geth; et terminos earum liberavit Israel de manu Philisthinorum. Eratque pax inter Israel et Amorraeum.
| 14 Las ciudades que los filisteos habían tomado a los israelitas fueron devueltas a Israel, desde Ecrón hasta Gat, liberando Israel su territorio del dominio de los filisteos. Y hubo paz entre Israel y los amorreos. |
15 Iudicabat quoque Samuel Israel cunctis diebus vitae suae | 15 Samuel juzgó a Israel todos los días de su vida. |
16 et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgala et Maspha et iudicabat Israelem in supradictis locis. Revertebaturque in Rama; ibi enim erat domus eius, et ibi iudicabat Israelem. Aedificavit etiam ibi altare Domino.
| 16 Hacía cada año un recorrido por Betel, Guilgal, Mispá, juzgando a Israel en todos estos lugares. |
| 17 Después se volvía a Ramá porque allí tenía su casa, y juzgaba a Israel. Y edificó allí un altar a Yahveh. |