Vangelo secondo Giovanni 5
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Post haec erat dies festus Iu daeorum, et ascendit Iesus Hie rosolymam. | 1 Post haec erat dies festus Iu daeorum, et ascendit Iesus Hie rosolymam. |
2 Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsatha, quinque porticus habens. | 2 Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsatha, quinque porticus habens. |
3 In his iacebat multitudo languentium,caecorum, claudorum, aridorum. | 3 In his iacebat multitudo languentium,caecorum, claudorum, aridorum. |
4 | 4 |
5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octoannos habens in infirmitate sua. | 5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octoannos habens in infirmitate sua. |
6 Hunc cum vidisset Iesus iacentem, etcognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: “ Vis sanus fieri? ”. | 6 Hunc cum vidisset Iesus iacentem, etcognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: “ Vis sanus fieri? ”. |
7 Respondit ei languidus: “ Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fueritaqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit ”. | 7 Respondit ei languidus: “ Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fueritaqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit ”. |
8 Dicit ei Iesus: “ Surge, tolle grabatum tuum et ambula ”. | 8 Dicit ei Iesus: “ Surge, tolle grabatum tuum et ambula ”. |
9 Et statim sanusfactus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illo die. | 9 Et statim sanusfactus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illo die. |
10 Dicebant ergo Iudaei illi, qui sanatusfuerat: “ Sabbatum est, et non licet tibi tollere grabatum tuum ”. | 10 Dicebant ergo Iudaei illi, qui sanatusfuerat: “ Sabbatum est, et non licet tibi tollere grabatum tuum ”. |
11 Illeautem respondit eis: “ Qui me fecit sanum, ille mihi dixit: “Tolle grabatumtuum et ambula” ”. | 11 Illeautem respondit eis: “ Qui me fecit sanum, ille mihi dixit: “Tolle grabatumtuum et ambula” ”. |
12 Interrogaverunt eum: “ Quis est ille homo, qui dixittibi: “Tolle et ambula”? ”. | 12 Interrogaverunt eum: “ Quis est ille homo, qui dixittibi: “Tolle et ambula”? ”. |
13 Is autem, qui sanus fuerat effectus,nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit a turba constituta in loco. | 13 Is autem, qui sanus fuerat effectus,nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit a turba constituta in loco. |
14 Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: “ Ecce sanus factus es; iamnoli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat ”. | 14 Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: “ Ecce sanus factus es; iamnoli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat ”. |
15 Abiit ille homo etnuntiavit Iudaeis quia Iesus esset, qui fecit eum sanum. | 15 Abiit ille homo etnuntiavit Iudaeis quia Iesus esset, qui fecit eum sanum. |
16 Et proptereapersequebantur Iudaei Iesum, quia haec faciebat in sabbato. | 16 Et proptereapersequebantur Iudaei Iesum, quia haec faciebat in sabbato. |
17 Iesus autemrespondit eis: “ Pater meus usque modo operatur, et ego operor ”. | 17 Iesus autemrespondit eis: “ Pater meus usque modo operatur, et ego operor ”. |
18 Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebatsabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. | 18 Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebatsabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. |
19 Respondit itaque Iesus et dixit eis: “ Amen, amen dico vobis: Non potestFilius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enimille faciat, haec et Filius similiter facit. | 19 Respondit itaque Iesus et dixit eis: “ Amen, amen dico vobis: Non potestFilius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enimille faciat, haec et Filius similiter facit. |
20 Pater enim diligit Filium etomnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera, utvos miremini. | 20 Pater enim diligit Filium etomnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera, utvos miremini. |
21 Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius,quos vult, vivificat. | 21 Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius,quos vult, vivificat. |
22 Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omnededit Filio, | 22 Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omnededit Filio, |
23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui nonhonorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. | 23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui nonhonorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. |
24 Amen, amen dicovobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam etin iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam. | 24 Amen, amen dicovobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam etin iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam. |
25 Amen, amen dico vobis:Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et, quiaudierint, vivent. | 25 Amen, amen dico vobis:Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et, quiaudierint, vivent. |
26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit etFilio vitam habere in semetipso; | 26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit etFilio vitam habere in semetipso; |
27 et potestatem dedit ei iudicium facere, quiaFilius hominis est. | 27 et potestatem dedit ei iudicium facere, quiaFilius hominis est. |
28 Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui inmonumentis sunt, audient vocem eius; | 28 Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui inmonumentis sunt, audient vocem eius; |
29 et procedent, qui bona fecerunt, inresurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. | 29 et procedent, qui bona fecerunt, inresurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. |
30 Nonpossum ego a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico, et iudicium meumiustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me. | 30 Nonpossum ego a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico, et iudicium meumiustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me. |
31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum; | 31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum; |
32 alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium,quod perhibet de me. | 32 alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium,quod perhibet de me. |
33 Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuitveritati; | 33 Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuitveritati; |
34 ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico, ut vossalvi sitis. | 34 ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico, ut vossalvi sitis. |
35 Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistisexsultare ad horam in luce eius. | 35 Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistisexsultare ad horam in luce eius. |
36 Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quae dedit mihi Pater,ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quiaPater me misit; | 36 Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quae dedit mihi Pater,ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quiaPater me misit; |
37 et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me.Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis; | 37 et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me.Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis; |
38 et verbum eiusnon habetis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non creditis. | 38 et verbum eiusnon habetis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non creditis. |
39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illaesunt, quae testimonium perhibent de me. | 39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illaesunt, quae testimonium perhibent de me. |
40 Et non vultis venire ad me, ut vitamhabeatis. | 40 Et non vultis venire ad me, ut vitamhabeatis. |
41 Gloriam ab hominibus non accipio, | 41 Gloriam ab hominibus non accipio, |
42 sed cognovi vos, quia dilectionem Deinon habetis in vobis. | 42 sed cognovi vos, quia dilectionem Deinon habetis in vobis. |
43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; sialius venerit in nomine suo, illum accipietis. | 43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; sialius venerit in nomine suo, illum accipietis. |
44 Quomodo potestis vos credere,qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo est Deo, nonquaeritis? | 44 Quomodo potestis vos credere,qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo est Deo, nonquaeritis? |
45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est quiaccuset vos: Moyses, in quo vos speratis. | 45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est quiaccuset vos: Moyses, in quo vos speratis. |
46 Si enim crederetis Moysi,crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. | 46 Si enim crederetis Moysi,crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. |
47 Si autem illiuslitteris non creditis, quomodo meis verbis credetis? ”. | 47 Si autem illiuslitteris non creditis, quomodo meis verbis credetis? ”. |