1 Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesuibi; | 1 Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi. |
2 vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. | 2 Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias. |
3 Et deficientevino, dicit mater Iesu ad eum: “ Vinum non habent ”. | 3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent. |
4 Et dicit ei Iesus:“ Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ”. | 4 Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea. |
5 Dicit mater eiusministris: “ Quodcumque dixerit vobis, facite ”.
| 5 Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite. |
6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationemIudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. | 6 Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. |
7 Dicit eis Iesus: “Implete hydrias aqua ”. Et impleverunt eas usque ad summum. | 7 Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. |
8 Et dicit eis:“ Haurite nunc et ferte architriclino ”. Illi autem tulerunt. | 8 Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. |
9 Ut autemgustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministriautem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus | 9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat sponsum architriclinus, |
10 et dicitei: “ Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quoddeterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc ”. | 10 et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. |
11 Hoc fecit initiumsignorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt ineum discipuli eius.
| 11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. |
12 Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipulieius, et ibi manserunt non multis diebus.
| 12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus.
|
13 Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus. | 13 Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam : |
14 Et invenitin templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes; | 14 et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes. |
15 etcum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque etboves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit; | 15 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit. |
16 et his, qui columbasvendebant, dixit: “ Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domumnegotiationis ”. | 16 Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis. |
17 Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: “ Zelusdomus tuae comedit me ”. | 17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me. |
18 Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: “ Quodsignum ostendis nobis, quia haec facis? ”. | 18 Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis ? |
19 Respondit Iesus et dixit eis:“ Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ”. | 19 Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. |
20 Dixeruntergo Iudaei: “ Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tutribus diebus excitabis illud? ”. | 20 Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ? |
21 Ille autem dicebat de templo corporissui. | 21 Ille autem dicebat de templo corporis sui. |
22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hocdicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus.
| 22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus. |
23 Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt innomine eius, videntes signa eius, quae faciebat. | 23 Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat. |
24 Ipse autem Iesus noncredebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, | 24 Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, |
25 et quia opus ei non erat,ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset inhomine.
| 25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine. |