1 Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesuibi; | |
2 vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. | |
3 Et deficientevino, dicit mater Iesu ad eum: “ Vinum non habent ”. | |
4 Et dicit ei Iesus:“ Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ”. | |
5 Dicit mater eiusministris: “ Quodcumque dixerit vobis, facite ”.
| |
6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationemIudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. | |
7 Dicit eis Iesus: “Implete hydrias aqua ”. Et impleverunt eas usque ad summum. | |
8 Et dicit eis:“ Haurite nunc et ferte architriclino ”. Illi autem tulerunt. | |
9 Ut autemgustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministriautem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus | |
10 et dicitei: “ Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quoddeterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc ”. | |
11 Hoc fecit initiumsignorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt ineum discipuli eius.
| |
12 Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipulieius, et ibi manserunt non multis diebus.
| |
13 Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus. | |
14 Et invenitin templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes; | |
15 etcum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque etboves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit; | |
16 et his, qui columbasvendebant, dixit: “ Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domumnegotiationis ”. | |
17 Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: “ Zelusdomus tuae comedit me ”. | |
18 Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: “ Quodsignum ostendis nobis, quia haec facis? ”. | |
19 Respondit Iesus et dixit eis:“ Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ”. | |
20 Dixeruntergo Iudaei: “ Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tutribus diebus excitabis illud? ”. | |
21 Ille autem dicebat de templo corporissui. | |
22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hocdicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus.
| |
23 Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt innomine eius, videntes signa eius, quae faciebat. | |
24 Ipse autem Iesus noncredebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, | |
25 et quia opus ei non erat,ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset inhomine.
| |