Scrutatio

Venerdi, 17 maggio 2024 - San Pasquale Baylon ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca 2


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Factum est autem, in diebus il lis exiit edictum a Caesare Au gusto, utdescriberetur universus orbis.1 ויהי בימים ההם ותצא דת מאת הקיסר אוגוסטוס לספר את כל ישבי תבל
2 Haec descriptio prima facta est praeside SyriaeQuirino.2 וזה המפקד היה הראשון בהיות קוריניוס שליט בסוריא
3 Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem.3 וילכו כלם להתפקד איש לעירו
4 Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatemDavid, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David,4 ויעל גם יוסף מן הגליל מעיר נצרת אל יהודה לעיר דוד הנקראה בית לחם כי היה מבית דוד וממשפחתו
5 utprofiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante.5 להתפקד עם מרים המארשה לו והיא הרה
6 Factum est autem,cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret,6 ויהי בהיותם שם וימלאו ימיה ללדת
7 et peperit filium suumprimogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia nonerat eis locus in deversorio.
7 ותלד את בנה הבכור ותחתלהו ותשכיבהו באבוס כי לא היה להם מקום במלון
8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctissupra gregem suum.8 ורעים היו בארץ ההיא לנים בשדה ושמרים את משמרות הלילה בעדרם
9 Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dominicircumfulsit illos, et timuerunt timore magno.9 והנה מלאך יהוה נצב עליהם וכבוד יהוה הופיע עליהם מסביב וייראו יראה גדולה
10 Et dixit illis angelus: “Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo,10 ויאמר אליהם המלאך אל תיראו כי הנני מבשר אתכם שמחה גדולה אשר תהיה לכל העם
11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitateDavid.11 כי היום ילד לכם בעיר דוד מושיע אשר הוא המשיח האדון
12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positumin praesepio ”.12 וזה לכם האות תמצאון ילד מחתל ומנח באבוס
13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestislaudantium Deum et dicentium:
13 ויהי פתאם אצל המלאך המון צבא השמים והם משבחים את האלהים ואמרים
14 “ Gloria in altissimis Deo,
et super terram pax in hominibus bonae voluntatis ”.
14 כבוד במרומים לאלהים ובארץ שלום בבני אדם רצונו
15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebanturad invicem: “ Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factumest, quod Dominus ostendit nobis ”.15 ויהי כאשר עלו מעליהם המלאכים השמימה ויאמרו הרעים איש אל רעהו נעברה נא עד בית לחם ונראה המעשה הזה אשר הודיענו יהוה
16 Et venerunt festinantes et inveneruntMariam et Ioseph et infantem positum in praesepio.16 וימהרו לבוא וימצאו את מרים ואת יוסף ואת הילד שכב באבוס
17 Videntes autem notumfecerunt verbum, quod dictum erat illis de puero hoc.17 ויראו וישמיעו את הדבר הנאמר אליהם על הגער הזה
18 Et omnes, quiaudierunt, mirati sunt de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.18 וכל השמעים תמהו על הדברים אשר דברו אליהם הרעים
19 Mariaautem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.
19 ומרים שמרה את הדברים האלה ותחשבם בלבה
20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quaeaudierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
20 וישובו הרעים מהללים ומשבחים את האלהים על כל אשר שמעו וראו כפי אשר נאמר אליהם
21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomeneius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur.
21 ויהי במלאת לנער שמנה ימים וימול ויקרא שמו ישוע כשם אשר קרא לו המלאך בטרם הרה בבטן
22 Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis,tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino,22 וימלאו ימי טהרה לפי תורת משה ויעלהו לירושלים להעמידו לפני יהוה
23 sicut scriptum est inlege Domini: “ Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur ”,23 כאשר כתוב בתורת יהוה כל זכר פטר רחם יקרא קדש ליהוה
24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturumaut duos pullos columbarum.
24 ולתת קרבן כאמור בתורת יהוה שתי תרים או שני בני יונה
25 Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus ettimoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum;25 והנה איש היה בירושלים ושמו שמעון והוא איש צדיק וחסיד מחכה לנחמת ישראל ורוח הקדש היה עליו
26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi priusvideret Christum Domini.26 ולו נגלה ברוח הקדש כי לא יראה מות עד ראותו את משיח יהוה
27 Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerentpuerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,27 ויבא ברוח אל המקדש ויהי כאשר הביאו הוריו את הנער ישוע לעשות עליו כמשפט התורה
28 et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit:
28 ויקחהו על זרעותיו ויברך את האלהים ויאמר
29 “ Nunc dimittis servum tuum, Domine,
secundum verbum tuum in pace,
29 עתה תפטר את עבדך כדברך אדני בשלום
30 quia viderunt oculi mei
salutare tuum,
30 כי ראו עיני את ישועתך
31 quod parasti
ante faciem omnium populorum,
31 אשר הכינות לפני כל העמים
32 lumen ad revelationem gentium
et gloriam plebis tuae Israel ”.
32 אור לגלות עיני הגוים ותפארת ישראל עמך
33 Et erat pater eius et mater mirantes super his, quae dicebantur de illo.33 ויוסף ואמו תמהים על הדברים הנאמרים עליו
34 Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: “ Ecce positus esthic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cuicontradicetur34 ויברך אותם שמעון ויאמר אל מרים אמו הנה זה מוסד לנפילה ולתקומה לרבים בישראל ולאות מריבה
35 — et tuam ipsius animam pertransiet gladius — ut revelenturex multis cordibus cogitationes ”.
35 וגם בנפשך תחתר חרב למען תגלינה מחשבות לבב רבים
36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec processerat indiebus multis et vixerat cum viro annis septem a virginitate sua;36 ותהי שם חנה אשה נביאה בת פנואל משבט אשר והיא באה בימים וחיתה עם בעלה שבע שנים אחרי בתוליה
37 et haecvidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniiset obsecrationibus serviens nocte ac die.37 והיא אלמנה כארבע ושמנים שנה ולא משה מן המקדש ובצום ובתחנונים עבדה את האלהים לילה ויום
38 Et haec ipsa hora superveniensconfitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionemIerusalem.
38 ותקם בשעה ההיא ותגש להדות ליהוה ותדבר עליו באזני כל המחכים לגאלה בירושלים
39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam incivitatem suam Nazareth.39 ויכלו את הכל כפי תורת יהוה וישובו הגלילה אל נצרת עירם
40 Puer autem crescebat et confortabatur plenussapientia; et gratia Dei erat super illum.
40 ויגדל הנער ויחזק ברוח וימלא חכמה וחסד אלהים עמו
41 Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschae.41 ועלו הוריו ירושלים שנה בשנה לחג הפסח
42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis secundum consuetudinemdiei festi,42 ויהי בהיותו בן שתים עשרה שנה ויעלו ירושלים כמשפט החג
43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus inIerusalem, et non cognoverunt parentes eius.43 וימלאו את הימים וישובו ויותר ישוע הנער בירושלים ויוסף ואמו לא ידעו
44 Existimantes autem illum esse incomitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos;44 ויחשבו כי עם חבל הארחים הוא וילכו כדרך יום ויבקשהו בין הקרובים והמידעים
45 etnon invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum.45 ולא מצאהו וישבו ירושלים לבקשו
46 Et factum est,post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientemillos et interrogantem eos;46 ויהי אחרי שלשת ימים וימצאהו במקדש ישב בתוך המורים שמע אליהם ושאל אתם
47 stupebant autem omnes, qui eum audiebant, superprudentia et responsis eius.47 וכל השמעים אליו השתוממו על שכלו ועל תשובתיו
48 Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater eius ad illum: “ Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentesquaerebamus te ”.48 ויהי כראותם אתו ויחרדו ותאמר אליו אמו בני מדוע ככה עשית לנו הנה אביך ואנכי בעצבת לב בקשנוך
49 Et ait ad illos: “ Quid est quod me quaerebatis?Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? ”.49 ויאמר אליהם למה זה בקשתם אתי הלא ידעתם כי עלי להיות באשר לאבי
50 Et ipsinon intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos.
50 והם לא הבינו את הדבר אשר דבר אליהם
51 Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eiusconservabat omnia verba in corde suo.51 וירד אתם ויבא אל נצרת ויכנע להם ואמו שמרה בלבה את כל הדברים האלה
52 Et Iesus proficiebat sapientia etaetate et gratia apud Deum et homines.
52 וישוע הלך וגדל בחכמה ומקומה ובחן עם אלהים ועם אנשים