Vangelo secondo Matteo 17
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem fratremeius et ducit illos in montem excelsum seorsum. | 1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum : |
2 Et transfiguratus est anteeos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt albasicut lux. | 2 et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol : vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. |
3 Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes. | 3 Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. |
4 Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: “ Domine, bonum est nos hic esse. Sivis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ”. | 4 Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum. |
5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens:“ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”. | 5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite. |
6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde. | 6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. |
7 Etaccessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: “ Surgite et nolite timere ”. | 7 Et accessit Jesus, et tetigit eos : dixitque eis : Surgite, et nolite timere. |
8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum. | 8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. |
9 Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: “ Neminidixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat ”. | 9 Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens : Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. |
10 Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: “ Quid ergo scribae dicunt quodEliam oporteat primum venire? ”. | 10 Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes : Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire ? |
11 At ille respondens ait: “ Elias quidemventurus est et restituet omnia. | 11 At ille respondens, ait eis : Elias quidem venturus est, et restituet omnia. |
12 Dico autem vobis quia Elias iam venit, etnon cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quaecumque voluerunt; sic et Filiushominis passurus est ab eis ”. | 12 Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. |
13 Tunc intellexerunt discipuli quia de IoanneBaptista dixisset eis. | 13 Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis. |
14 Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum | 14 Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens : Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur : nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. |
15 et dicens: “ Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et malepatitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam. | 15 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. |
16 Et obtuli eumdiscipulis tuis, et non potuerunt curare eum ”. | 16 Respondens autem Jesus, ait : O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum ? usquequo patiar vos ? Afferte huc illum ad me. |
17 Respondens autem Iesus ait:“ O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiarvos? Afferte huc illum ad me ”. | 17 Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora. |
18 Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eodaemonium, et curatus est puer ex illa hora. | 18 Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum ? |
19 Tunc accesserunt discipuli adIesum secreto et dixerunt: “ Quare nos non potuimus eicere illum? ”. | 19 Dixit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. |
20 Illeautem dicit illis: “ Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Sihabueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: “Transi hinc illuc!”, et transibit, etnihil impossibile erit vobis ”. | 20 Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium. |
21 . | 21 Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus : Filius hominis tradendus est in manus hominum : |
22 Conversantibus autem eis in Galilaea,dixit illis Iesus: “ Filius hominis tradendus est in manus hominum, | 22 et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. |
23 etoccident eum, et tertio die resurget ”. Et contristati sunt vehementer. | 23 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei : Magister vester non solvit didrachma ? |
24 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, adPetrum et dixerunt: “ Magister vester non solvit didrachma? ”. | 24 Ait : Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens : Quid tibi videtur Simon ? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum ? a filiis suis, an ab alienis ? |
25 Ait: “Etiam”. Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: “ Quid tibividetur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiissuis an ab alienis? ”. | 25 Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii. |
26 Cum autem ille dixisset: “ Ab alienis ”, dixitilli Iesus: “ Ergo liberi sunt filii. | 26 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te. |
27 Ut autem non scandalizemus eos, vadead mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, apertoore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te ”. |